'
.
SECTIO TERTIA
Relationes inter locos plures in orbita.
78.
Comparatio duorum pluriumve locorum corporis coelestis tum in orbita tum
iu spatio tantam propositionum elegantium copiam subministrat, ut volumen inte
grum facile complerent. Nostrum vero propositum non eo tendit, ut hoc argu
mentum fertile exhauriamus, sed eo potissimum, ut amplum apparatum subsidio
rum ad solutionem problematis magni de determinatione orbitarum incognitarum
ex observationibus, inde adstruamus: quamobrem neglectis quae ab instituto nostro
nimis aliena essent, eo diligentius omnia quae ullo modo illuc conducere possunt
evolvemus. Disquisitionibus ipsis quasdam propositiones trigonometricas praemit
timus, ad quas, quum frequentioris usus sint, saepius recurrere oportet.
I. Denotantibus ri, R, C angulos quoscunque, habetur
sin A sin (G— B) -}- sin B sin (A — G)-\- sin C sin (B — A) = 0
cos A sin [C— B) -f- cos B sin (A — G) -f- cos C sin {B — A) = 0
II. Si duae quantitates p, P ex aequationibus talibus
p sin (A — P) = a
pA\\{B — P) = l>
determinandae sunt, hoc fiet generaliter adiumento formularum
p sin {B — A) sin (.H — P) = h sin (// — A) — a sin (//—B)
pA\\{B — A) cos(//—P) = h cos(jR—A) — a cos(7/—B)