Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

PRAEFATIO. 
Detectis legibus motus planetarum KeplerI ingenio non defuerunt sub 
sidia ad singulorum planetarum elementa ex observationibus eruenda. Tycho 
Braiie, a quo astronomia practica ad' fastigium antea ignotum evecta erat, 
cunctos planetas per longam annorum seriem summa cura tantaque per 
severantia observaverat, ut Keplero talis thesauri dignissimo heredi seligendi 
tantummodo cura restaret, quae ad scopum quemvis propositum facere vide 
rentur. Nec mediocriter sublevabant hunc laborem motus planetarum medii 
summa iamdudum praecisione per observationes antiquissimas determinati. 
Astronomi, qui post Kepleruui conati sunt planetarum orbitas adiumento 
observationum recentiorum vel perfectiorum adhuc accuratius dimetiri, iisdem 
vel adhuc maioribus subsidiis adiuti sunt. Neque enim amplius de elementis 
plane incognitis eliciendis agebatur, sed nota leviter tantum corrigenda arctio- 
ribusque limitibus circumscribenda erant. 
Principium gravitationis universalis a summo Newton detectum campum 
plane novum aperuit, legibusque iisdem, quibus quinque planetas fregi Kepler 
expertus fuerat, levi tantum mutatione facta omnia corpora coelestia necessario 
obsequi debere edocuit, quorum quidem motus a vi Solis tantum moderentur. 
Scilicet observationum testimonio fretus Kepler cuiusvis planetae orbitam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.