Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

PRAEFATIO. 
5 
methodos speciales in calculis planetarum adhibitas vix unquam in usum 
vocare licuerit. Magnus ipse Newton, primus saeculi sui geometra, proble 
matis difficultatem haud dissimulavit, attamen, ceu exspectari poterat, ex hoc 
quoque certamine victor evasit. Multi post Newtonuiu geometrae eidem pro 
blemati operam suam navaverunt, varia utique fortuna, ita tamen, ut nostris 
temporibus parum desiderandum relictum sit. 
Verum enim vero non est praetermittendum, in hoc quoque problemate 
peropportune difficultatem diminui per cognitionem unius elementi sectionis 
conicae, quum per ipsam suppositionem orbitae parabolicae, axis maior infinite 
magnus statuatur. Quippe omnes parabolae, siquidem situs negligatur, per 
solam maiorem minoremve distantiam verticis a foco inter se differunt, dum 
sectiones conicae generaliter spectatae varietatem infinities maiorem admittant. 
Haud equidem aderat ratio sufficiens, cur cometarum traiectoriae absoluta 
praecisione parabolicae praesumerentur: quin potius infinite parum probabile 
censeri debet, rerum naturam unquam tali suppositioni annuisse. Attamen 
quum constaret, phaenomena corporis coelestis in ellipsi vel hyperbola ince 
dentis, cuius axis maior permagnus sit ratione parametri, prope perihelium 
perparum discrepare a motu in parabola, cui eadem verticis a foco distantia, 
differentiarnque eo leviorem evadere, quo maior fuerit illa ratio axis ad para- 
metrum; porro quum experientia docuisset, inter motum observatum motum 
que in orbita parabolica computatum vix umquam maiores differentias remanere, 
quam quae ipsis observationum erroribus (hic plerumque satis notabilibus) 
tuto tribui poterant: astronomi apud parabolam subsistendum esse rati sunt. 
Recte sane, quum omnino deessent subsidia, e quibus, num ullae quantaeve 
differentiae a parabola adsint, satis certo colligi potuisset. Excipere oportet 
cometam celebrem HALLEvanum, qui ellipsem valde oblongam describens in 
reditu ad perihelium pluries observatus tempus periodicum nobis patefecit: 
tunc autem axi maiori inde cognito computus reliquorum elementorum vix
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.