Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

LIBEK SECUNDUS 
INVESTIGATIO ORBITARUM CORPORUM COELESTIUM 
EX OBSERVATIONIBUS GEOCENTRICIS 
SECTIO PEIMA 
Determinatio orhitae e tribus observationibus completis. 
115. 
Ad determinationem completam motus corporis coelestis in orbita sua re 
quiruntur elementa septem, quorum autem numerus uno minor evadit, si corporis 
massa vel cognita est vel negligitur; haec licentia vix evitari poterit in determi 
natione orbitae penitus adhuc incognitae, ubi omnes quantitates ordinis pertur 
bationum tantisper seponere oportet, donec massae a quibus pendent aliunde in 
notuerint. Quamobrem in disquisitione praesente massa corporis neglecta elemen 
torum numerum ad sex reducimus, patetque adeo, ad determinationem orbitae 
incognitae totidem quantitates ab elementis pendentes ab invicem vero indepen 
dentes requiri. Quae quantitates nequeunt esse nisi loca corporis coelestis e terra 
observata, quae singula quum bina data subministrent, puta longitudinem et la 
titudinem, vel ascensionem rectam et declinationem, simplicissimum utique erit, 
tria loca geocéntrica adoptare, quae generaliter loquendo sex elementis incognitis 
determinandis sufficient. Hoc problema tamquam gravissimum huius operis spe 
ctandum erit, summaque ideo cura in hac Sectione pertractabitur. 
Verum enim vero in casu speciali, ubi planum orbitae cum ecliptica coin- 
cidit, adeoque omnes latitudines tum heliocentricae tum geocentricae natura sua 
evanescunt, tres latitudines geocéntricas evanescentes haud amplius considerare 
licet tamquam tria data ab invicem independentia: tunc igitur problema istud in 
determinatum maneret, tribusque locis geocentricis per orbitas infinite multas 
19 
G. TH. M.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.