Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

148 
LIBER II. SECTIO I. 
ctat: huic dissensui tribus modis remedium afferre licet. Potest scilicet vel ob 
servatio ad centrum terrae reduci, sive a parallaxi liberari; vel locus heliocentri- 
cus terrae ad locum ipsum observationis reduci, quod efficitur, si loco Solis e ta 
bulis computato parallaxis rite applicatur; vel denique utraque positio ad pun 
ctum aliquod tertium transferri, quod commodissime in intersectione radii visus 
cum plano eclipticae assumitur: observatio ipsa tunc immutata manet, reductio 
nemque loci terrae ad hoc punctum in art. 7 2. docuimus. Methodus prima ad 
hiberi nequit, nisi corporis coelestis distantia a terra proxime saltem nota fuerit: 
tunc autem satis commoda est, praesertim quoties observatio in ipso meridiano in 
stituta est, ubi sola declinatio parallaxi afficitur. Ceterum praestabit, hanc re 
ductionem loco observato immediate applicare, antequam transformationes art. 
praec. adeantur. Si vero distantia a terra penitus adhuc incognita est, ad metho 
dum secundam vel tertiam confugiendum est, et quidem illa in usum vocabitur, 
quoties aequator pro plano fundamentali accipitur, tertia autem praeferetur, quo 
ties omnes positiones ad eclipticam referre placuit. 
118. 
Si corporis coelestis distantia a terra alicui observationi respondens proxime 
iam nota est, hanc ab effectu aberrationis liberare licet pluribus modis, qui me 
thodis diversis in art. 71. traditis innituntur. Sit t tempus verum observationis; 
6 intervallum temporis, intra quod lumen a corpore coelesti ad terram descendit, 
quod prodit ducendo 493 8 in distantiam; l locus observatus, l' idem locus adiu- 
mento motus geocentrici diurni ad tempus t-\- 6 reductus; l" locus l ab ea aber 
rationis parte purgatus, quae planetis cum fixis communis est; L locus terrae 
verus tempori t respondens (i. e. tabularis 20"25 auctus); denique L locus ter 
rae verus tempori t — 6 respondens. His ita factis erit 
I. I locus verus corporis coelestis ex L visus tempore t — 6 
II. I' locus verus corporis coelestis ex L visus tempore t 
III. I" locus verus corporis coelestis ex L visus tempore t—6 
Per methodum I. itaque locus observatus immutatus retinetur, pro tempore vero 
autem fictum t — 6 substituitur, loco terrae pro eodem computato; methodus II. 
soli observationi mutationem applicat, quae autem praeter distantiam insuper mo-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.