Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 
155 
harum distantiarum vel logarithmi distantiarum ad eclipticam sive aequatorem 
proiectarum. Hinc per art. 64, V. elicientur loca heliocéntrica et distantiae a 
Sole ad eadem loca pertinentia; hinc porro per art. 110. situs plani orbitae atque 
longitudines heliocentricae in ea; hinc atque ex radiis vectoribus temporibusque 
respondentibus per problema in artt. 85 . . . 105. copiose pertractatum cuncta 
reliqua elementa, per quae illas observationes exacte repraesentari manifestum est, 
quicunque valores ipsis x, y tributi fuerint. Quodsi iam per haec elementa 
locus geocentricus pro tempore observationis tertiae computatur, huius consensus 
cum observato vel dissensus decidet, utrum valores suppositi veri fuerint, an ab 
iis discrepent; unde quum comparatio duplex derivetur, differentia altera (in lon 
gitudine vel ascensione recta) accipi poterit pro X, alteraque (in latitudine vel 
declinatione) pro Y. Nisi igitur valores harum differentiarum X, Y sponte 
prodeunt = 0, valores veros ipsarum #, y per methodum in art. 120 sqq. 
descriptam eruere licebit. Ceterum per se arbitrarium est, a quibusnam trium 
observationum proficiscamur: plerumque tamen praestat, primam et postremam 
adoptare, casu speciali de quo statim dicemus excepto. 
Haecce methodus plerisque post explicandis eo nomine praeferenda est, 
quod applicationem maxime generalem patitur. Excipere oportet casum, ubi 
duae observationes extremae motum heliocentricum 180 vel 360 vel 54 0 etc. 
graduum complectuntur; tunc enim positio plani orbitae e duobus locis heliocen- 
tricis determinari nequit (art. 110.). Perinde methodum applicare haud conveniet, 
quoties motus heliocentricus inter duas observationes extremas perparum differt 
ab 180° vel 360° etc. quoniam in hoc casu determinatio positionis orbitae accu 
rata obtineri nequit, sive potius, quoniam variationes levissimae in valoribus sup 
positis incognitarum tantas variationes in positione orbitae et proin etiam in va 
loribus ipsarum X, Y producerent, ut hae illis non amplius proportionales cen 
seri possent. Verumtamen remedium hic praesto est; scilicet in tali casu non 
proficiscemur a duabus observationibus extremis, sed a prima et media, vel a 
media et ultima, adeoque pro X, X, accipiemus differentias inter computum et 
observationem in loco tertio vel primo. Quodsi autem tum locus secundus a primo 
tum tertius a secundo propemodum 180 gradibus distarent, incommodum illud hoc 
modo tollere non liceret; sed praestat, huiusmodi observationes, e quibus per rei 
naturam determinatio accurata situs orbitae erui omnino nequit, ad calculum ele 
mentorum haud adhibere. 
20*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.