Full text: Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium (7. Band)

166 
LIBEE H. SECTIO I. 
Si loco eclipticae aequator tamquam planum fundamentale adoptatum est, 
ad positionem trium circulorum maximorum respectu aequatoris determinandam 
praeter inclinationes insuper requirentur rectascensiones intersectionum cum ae- 
quatore: nec non praeter distantias punctorum B, B , B" ab his intersectionibus 
etiam distantias punctorum A 7 A', A" t ab iisdem computare oportebit. Quae 
quum a problemate in art. 110. tractato pendeant, formularum evolutioni hic 
non immoramur. 
137. 
Negotium secundum erit determinatio situs relativi illorum trium circulo 
rum maximorum inter se, qui pendebit a situ intersectionum mutuarum et ab in 
clinationibus. Quae si absque ambiguitate ad notiones claras ac generales re 
ducere cupimus, ita ut non opus sit pro singulis casibus diversis ad figuras pe 
culiares recurrere, quasdam dilucidationes praeliminares praemittere oportebit. 
Primo scilicet in quovis circulo maximo duae directiones oppositae aliquo modo 
distinguendae sunt, quod fiet, dum alteram tamquam progressivam seu positivam, 
alteram tamquam retrogradam seu negativam consideramus. Quod quum per se 
prorsus arbitrarium sit, ut normam certam stabiliamus, semper directiones ab 
A, A', A" versus B 7 B\ B' ceu positivas considerabimus; ita e. g. si inter 
sectio circuli primi cum secundo per distantiam positivam a puncto A exhibetur, 
haec capienda subintelligetur ab A versus B (ut D" in figura nostra); si vero 
negativa esset, ipsam ab altera parte ipsius A sumere oporteret. Secundo vero 
etiam duo haemisphaeria, in quae omnis circulus maximus sphaeram integram 
dirimit, denominationibus idoneis distinguenda sunt: et quidem hemisphaerium 
superius vocabimus, quod in superficie interiori sphaerae circulum maximum di 
rectione progressiva permeanti ad dextram est, alterum inferius. Plaga itaque 
superior analoga erit hemisphaerio boreali respectu eclipticae vel aequatoris, in 
ferior australi. 
His rite intellectis, ambas duorum circulorum maximorum intersectiones 
commode ab invicem distinguere licebit: in una scilicet circulus primus e secundi 
regione inferiori in superiorem tendit, vel quod idem est secundus e primi regione 
superiore in inferiorem; in altera intersectione opposita locum habent. Per se 
quidem prorsus arbitrarium est, quasnam intersectiones in problemate nostro 
eligere velimus: sed ut hic quoque iuxta normam in variabilem procedamus, eas
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.