200
LIBER II. SECTIO I.
tertiam milia amplius correctione opus habituram, adeoque hypothesin novam
superfluam esse. Quocirca nunc ad calculum elementorum ex 2/', 6', r, r"
progredi licebit: qui quum operationibus supra amplissime iam explicatis con
tineatur, elementa ipsa inde resultantia in eorum gratiam, qui proprio marte eum
exsequi cupient, hic apposuisse sufficiet:
Ascensio recta nodi ascendentis in aequatore 158° 40 38"93
Inclinatio orbitae ad aequatorem 11 42 49,13
Distantia perihelii a nodo illo ascendente 323145 65 92
Anomalia media pro epocha 1806 335 413,05
Motus medius (sidereus) diurnus 7 70'2662
<p 14 9 3,91
Logarithmus semiaxis maioris 0,44 22 438
158.
Duo exempla praecedentia occasionem nondum suppeditaverunt, methodum
art. 120. in usum vocandi: hypotheses enim successivae tam rapide converge
bant, ut iam in secunda subsistere licuisset, tertiaque a veritate vix sensibiliter
aberraret. Revera bocce commodo semper fruemur, quartaque hypothesi super
sedere poterimus, quoties motus heliocentricus modicus est, tresque radii vectores
non nimis inaequales sunt, praesertim si insuper temporqm intervalla parum
inter se discrepant. Quanto magis autem problematis conditiones hinc recedunt,
tanto fortius valores primi suppositi quantitatum P, Q a veris different, tanto
que lentius valores sequentes ad veros convergent. In tali itaque casu tres qui
dem primae hypotheses ita absolvendae sunt, uti duo exempla praecedentia mon
strant (ea sola differentia, quod in hypothesi tertia non elementa ipsa, sed, per
inde ut in hypothesi prima et secunda, quantitates yj, yj", P, Q\ X, Y com
putare oportet): dein vero haud amplius valores postremi ipsarum P, Q tam
quam valores novi quantitatum P, Q in hypothesi quarta accipientur, sed hi
per methodum art. 120. e combinatione trium primarum hypothesium eruentur.
Rarissime tunc opus erit, ad hypothesin quintam secundum praecepta art. 121.
progredi. — Iam hos quoque calculos exemplo illustrabimus, ex quo simul elu
cebit, quam late methodus nostra pateat.