SECTIO SECUNDA
Relationes ad Jocum simplicem in spatio spectantes.
47.
In Sectione prima de motu corporum coelestium in orbitis suis actum est,
nulla situs, quem hae orbitae in spatio occupant, ratione habita. Ad hunc situm
determinandum, quo relationem locorum corporis coelestis ad quaevis alia spatii
puncta assignare liceat, manifesto requiritur tum situs plani in quo orbita iacet
respectu cuiusdam plani cogniti (e. g. plani orbitae telluris, ecliptica,e), tum situs
apsidum in illo plano. Quae quum commodissime ad trigonometriam sphaericam
referantur, superficiem sphaericam radio arbitrario circa Solem ut centrum descrip
tam fingimus, in qua quodvis planum per Solem transiens circulum maximum,
quaevis autem recta e Sole ducta punctum depinget. Planis aut rectis per Solem
ipsum non transeuntibus plana rectasque parallelas per Solem ducimus, circulos-
ique maximos et puncta in sphaerae superficie his respondentia etiam illa reprae
sentare concipimus: potest quoque sphaera radio ut vocant infinito magno descripta
supponi, in qua plana rectaeque parallelae perinde repraesentantur.
Nisi itaque planum orbitae cum plano eclipticae coincidit, circuli maximi
Ilis planis respondentes (quos etiam simpliciter orbitam et eclipticam vocabimus)
duobus punctis se intersecant, quae nodi dicuntur; in nodorum altero corpus e
Sole visura e regione australi per eclipticam in borealem transibit, in altero ex
hac in illam revertet; nodus prior ascendens, posterior descendens appellatur.
Nodorum situs in ecliptica per eorum distantiam ab aequinoctio vernali medio