137
modis fieri possunt, sed semper prae eaeteris aptam rationem et
velut in hoc destinatam, habet rerum natura. In Quadraturis
ipsis duo adhuc potissimum desidero; unum pro Constructione,
alterum pro Analysi. Nam etsi constructionem illam praedictam
habeam, desiderarem tamen alias adhuc ad scientiae augmentum:
et inter alia praestat reducere Quadraturas ad Rectificationes Cur
varum, quam contra, ut vulgo fieri solet; eaque de re dudum
cum successu cogitavi: nam simplicior utique est dimensio lineae,
quam dimensio superficiei. Pro Analysi autem desidero reductio
nem Quadraturarum omnium ad certa quaedam genera, quae inter
se invicem sint irreducibilia, aptasque in eam rem valorum expres
siones velim.
Cum illustri Viro Dom. Marchione Hospitalio quae Tibi fuit
liticula, compositam puto. Quanto pauciores sunt solidae scien
tiae cultores, eo magis eos inter se amicos esse convenit. Sunt
tot alii, quos appello mercenarios in literis, qui nihil agerent, nisi
vel necessitate, vel pravis cupiditatibus impellerentur. Hos inter
se conflictari sinamus.
Vale et Dom. Fratrem Tuum, mihi aestimatissimum, a me
officiose saluta.
Dabam Hanoverae 21. Martii 1694.
III.
Joh. Bernoulli an Leilmiz.
Si Patria mihi abiturienti manum injecit, hoc tanto indignius
fero, quanto majori spe, quam de laribus vestris mihi jamjam in
visendis conceperam alebar: Repeto et denuo repetam, nec aliter
potero quam deplorare sinistram meam sortem, quae me ab Ampl.
Tuae praesentia separatum tenet. Utinam consilium et medium
superstes esset, quod me in viciniam vestram vocaret. Sane Pa
tria neque retentionis, neque retractus jus in me haberet: nec ejus
dulcedo, vel etiam ipsa Fratris consuetudo me teneret devinctum;
sed Fata regunt omnia. Caeterum tot tantisque Tui erga me af
fectus testimoniis abundat nupera Ampl. Tuae epistola, ut tantum
non pudibundus obmutescam. Quae mihi attribuis, Tibi debentur;