Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

: !r 
f ,• 
E i#! 
112 
ratione composita ex abscissis AC ad potestatem quamcunque ele 
vatis, et ex differentiis cujuscunque gradus (ad minimum unitate 
excedentis numerum potestatis) applicatarum B C : dico spatium cur- 
vilineum ADC semper esse quadrabile. Caeterum, quod nomen 
clationem differentialium summae attinet, lubentissime pro integrali- 
bus nostris Tuas in posterum adhibeo summatorias expressiones; 
quod diu ante fecissem, si nomen integralium non adeo invaluisset 
apud quosdam Geometras, qui me hujus nominis authorem agnos 
cunt, ut satis obscurus visus fuissem, unam eandemque rem, nunc 
hoc, nunc alio nomine designans. Fateor enim nomenclationem 
istam (quae, considerando differentialem tanquam partem infinitesi- 
mam totius vel integri, mihi non ulterius cogitanti, venit in men 
tem) rei ipsi non apte convenire. 
Non memini me unquam vidisse Dn. Ozannam, nisi forsan in 
conferentiis apud P. Malebranchium hebdomadatim haberi solitis: 
eo enim tempore quo Parisiis agebam, versabatur totus in practi- 
cis, quibus non admodum delectabar. Quid Tibi rei cum illo fuerit, 
plane ignoro et nosse percuperem. Hoc scio, quod in compendio 
suo Geometriae practicae methodum tradit quadrandi circulum per 
seriem, quae methodus, ni fallor, Tua est; ejus vero inventionem 
sibi arrogavit. Alii, quos noveram, Mathematici, qui nostris delec 
tabantur, non sunt celebres per literas, adeoque nescio an Tibi sint 
noti: inter alios fuerat P. Bysance, ordinis qui vocatur Oratorii, 
cujus etiam est Malebranchius: is in juventute a Mahometano Chri 
stianus factus est, huncque ordinem adoptavit. Cum apud Dn. 
Marchionem Hospitalium in Arce sua prope Blesium sita commo 
rarer, visum nos venerat. P. Beyneau ejusdem ordinis, Professor 
Mathematum Angerensis et Presteti successor, qui mirum quantum 
delectamenti capiebat ex paucis, quae ipsi ostenderam de differen- 
tialibus: hoc calculandi genus ipsi onmino insolitum et divini quid 
in se continens videbatur. Dn. Abbas Catelanus talia scire etiam 
valde gestiit, quem autem frequentare non audebam, quia tum tem 
poris in dissidio fuerat cum Dn. Hospitalio, ob tractatum quemdam, 
quem ille composuerat, hic autem refutarat ob plurimos quibus sca 
tebat paralogismos et errores, quorum amplius non memini. Nunc, 
ut audio, reconciliati sunt. 
Inter scribendum afferuntur mihi literae omnino ignotae; qui 
bus resignatis, video nomen Dn. Chirac, Professoris Regii Anatomiae 
Monspeliensis, nunquam mihi antehac noti; is Dissertationem meam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.