173
de Motu musculorum legisse quidem, sed ob inusitatum cal
culandi modum maximam et praecipuam partem non intellexisse
queritur, meque propterea humanissimis verbis et multis in Cal
culum differentialem elogiis rogat, ut ex quibus Auctoribus prin
cipia hujus calculi haurire possit, viamque qua ego ad illius cogni
tionem pervenerim significem. En propria verba: „II faut s’il est
possible que j’entre dans cette Analyse, mais comme je suis en
pays, où malaisément on trouve des Algebristes, voudriez - vous
bien ajouter à la grâce que je vous ay demandée celle de m’ap
prendre les routes que vous avez tenues pour arriver à la con
naissance de cette excellente methode. Que faire pour abréger le
teins? Quels autlieurs seront les plus propres? etc.“ Quid illi
bac super re consuleres, nosse vellem. Nulli, ut credo, libri re-
periuntur, qui de nostro supputandi genere ex professo agant.
Integram autem methodum ex Actis ediscere velle difficile erit, dum
pleraque absque demonstrationibus ibi proponantur.
Literas Tuas Fratri meo legendas exhibui, ut culpam suam
ipse videret ; est sane non leve morositatis signum, quod Tibi non
respondit: aegrotavit quidem aliquandiu, quo se quadantenus ex
cusabit. Certus nunc sum ipsum propediem ad Te literas datu
rum esse, sed non adeo honorifice, ut metuo, mei mentionem fa
ciet; omnia autem aequitati Tuae relinquo, eique vero condono.
Vestra disceptatio de natura osculi, me judice, mera est logo-
machia, praesertim cum in indagatione longitudinis radii circuli
osculantis uterque conveniatis. Quid itaque de verbis disputandum,
quando constat de re? Verum est ex Tuo calculo diflerentiali re
ciproco hunc radium paucis verbis derivari, non minus tamen ex
pedite invenitur differentiando ipsas differentiales, hoc enim modo
unica proportione eo pervenitur.
Optime notasti, et ipso Hugenio teste, per quodvis punctum
datum infinitas duci posse isochronas, eadem scilicet altitudine
lapsus primi, quod etiam affirmavi nupero Actorum Februario;
ubi haud dubie jam videris meam solutionem problematis Hospi-
taliani et fraternam; vellem examinares utra sit succinctior et na
turalior, et etiam generalior. Judicium quoque Tuum optarem de
Craigii tractatu novo, annon legitime objecerim ea quae ibidem in
Actis annotavi. Non laudo, quod ita graviter invehatur in Dn.
Tschirnhaus; minus autem, quod hic illi ansam dedit; injuriosa
enim litigatio viros bonae educationis minime decet* Utique in