Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

Publicas Vocationis literas, quod bono sit omini, accepi ipso 
meo natali die, vigesimum nonum aggrediens annum. In eo sum, 
ut nunc quovis die relicturus sim patriam, quod sane intra octi- 
duum fiet: tandem uxorem induxi, ut se mihi praebeat comitem in 
itinere, una cum puerulo nostro et famula. Hanc ob causam iter 
non suscipiemus per Galliam, sed recta Francofurtum petemus. 
Cum advenero Groningam, de adventu meo Te quantocyus certio 
rem reddam, ideoque responsionem Tuam eousque differas. Vito- 
durani Chronicon nec apud Einsidelenses reperire est, ut ex Biblio- 
thecarii, cui ipsemet ego scripsi, responsione quam Tibi mitto 
videre poteris. Jam tertia vice Vesontionem scribi curavi, sed nihil 
adhuc responsi venit. Caetera quae me jussisti, diligenter curavi; 
iterum apud diversos mercatores inquisivi, quid faciendum sit, ut 
merces tuto ad nos perveniant ex Germania, sed omnes unanimiter 
confirmant, attestatoriis illis omnino opus esse, nisi velint pericu 
lum publicationis incurrere; quae Francofurto ad nos deferuntur, 
pari quidem cautione opus habent, sed ut plurimum transeunt sine 
attestatoriis, non quod iis non indigeant, sed quod telonarii non 
ita diligenter inquirant. Poteris itaque exiguo cum periculo hac via 
transitum tentare neglectis attestatoriis. Vectura centenarii Lipsia 
Francofurtum mittendi constat 8 fl. et Francofurto Basileam 6 fl. 
Si vero omni periculo vacare velis, iter per Italiam suaderem; sunt 
enim ex nostratibus, qui eadem via utuntur, si quid ex Germania 
in Galliam curari volunt. Substitui amicum qui me absente omnia, 
quae desiderabis, exacte conficiet; est ille Dn. Battier Med. Doctor, 
vir honestus et officiosus, multa eruditione pollens praesertim in 
philologicis et linguis, nec mediocrem etiam notitiam habet in ma 
thematicis ; calculum differentialem ex nostra manuductione jam mul-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.