20
semus, scilicet lingendo curvas generales, quas deinde comparo cum
quaesitis, sed ea methodus praesertim quod et ipsa aliquid obsta
culi patitur alicubi, Tabulis condendis sublevanda esset, alias nimis
prolixa. Et sunt aliae magis directae facilesque, sed fateor non
dum me quam opto perfectionem in hoc genere assecutum. Interim
saepe desiderata consequor. Nuper Hugenius, Vir, ut non igno
ras, in bis studiis eminentissimus, duas lineas mihi quaerendas
proposuit, quas inveni feliciter; scripsit ipse non parum se aesti
maturum analysis meae rationem, si eo pertingat. Nimirum hac
notandi ratione eandem opem Geometriae illi sublimiori vel Archi-
medeae affero, quam Vieta et Cartesius Euclideae et Apollonianae
attulere, sed praeter vulgares affectiones, quae sunt potentiae et
radices, adhibeo novas, quae sunt differentiae et summae; quo
modo hac ratione Cycloidis aequationem exhibuerim in Actis Junii
1686, fortasse vidisti. Nec ulla mihi proponi potest Cycloidis pro
prietas, quam ope hujus aequationis non inde calculo demonstrem.
Sic nullo negotio inde duces Tangentes, idemque est in aliis cur
vis. Sententiam tuam nosse velim circa meam demonstrationem
contra Cartesianos de aestimatione virium a quantitate motus di
versa. In Actis respondi Dno. Papilio contradicenti, quod mentem
meam non percepisset. Quae I). Fatio Duillier dedit contra D.
Tschirnhusium, milii jam innotuerant ex principio satis diverso et
latius patente, et quod de centro gravitatis notavit, inveneram ra
tione plane diversa, aliaque Generaliora. Interim ego magni lacio
ingenium Viri et ab ipso quoque praeclara expecto. Est mihi in
mento Analysis quaedam Geometriae propria toto coelo ab Algebra
diversa, quae non procedit per aequationes, et suos usus habebit
insignes. Nam Speciosa hactenus usitata proprie magnitudinis est
seu numerorum, non situs seu figurarum; etsi situs obtorto collo
ad eam revocetur. De ipsa Algebra Speciosa per artem combina-
toriam perficienda spero dare quiddam ejusque ope explicare radi
ces aequationum altiorum, nam aliae viae vel non procedunt vel
sunt nimis prolixae, combinationibus autem Algebraieae expressio
nes mire contrahuntur. Et omnino Algebra est scientia ipsi com-
binatoriae (nempe scientiae de formulis in universum tractanti)
subordínala, ejusque regulas applicat ad casum, quo per literas vel
notas numeri indefiniti significantur. Sed finio etc.
Dabam Hanoverae 24 Septembr. 1690.