Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

®7a 
XXVI!, 
Lciltiiiz ait Joh. Bernoulli. 
Nolim putes disceptationes nostras mihi ingratas esse, dum 
modo illustrandae confirmandaeque veritati serviant, quod vix est 
ut fieri non possit inter studiosos veritatis et in ea inquirenda exer 
citatos. Quod verba attinet, elabi interdum calore scribendi non 
exquisite tornata, 
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim. 
Neque ergo de Tuo erga me affectu dubitavi, et nolim vicissim 
admonitiunculam illam ab indignatione potius (quae nulla fuit) quam 
ab amico animo profectam putes, quod quaedam leviore brachio 
tractata arbitrabar, quam merebantur, aut veritatis interesset. 
Spero controversiam inter nos de origine potentiae gravibus 
impressae jam facilius componi posse, postquam expressa Tua 
verba me tandem docuerint, in quo consistat dissensus. Nempe 
statuis particulam iluidi gravifici totam suam vim imprimere in 
grave: quod si ita esset, fateor quemvis ictum gravi aequalem (cir 
citer) potentiae gradum esse additurum. Sed ego puto particu 
lam materiae gravificae impactam omnino repercuti, nec alias se 
quentes particulas id impedire. Nam non sequuntur, nisi ex in 
tervallo , et si immediate sequerentur, unum continuum percutiens 
componerent, de quo rursus idem posset dici, nempe totam po 
tentiam suam non transferre. Et vero si particulae percutientes 
darent totam suam potentiam, sequeretur non celeritatem, sed po 
tentiam gravis crescere uniformiter, cum numerus ictuum sit tem 
pori proportionalis. 
Caeterum hanc rationem de translatione totius potentiae (quan 
tum memini) in prioribus non allegaras, et ita ni fallor ratiocina 
tionem jam mutasti. Porro si globus B, 2, celeritate 1 incurrat 
in globum M, 1, quiescentem, omnino est ut scribis, acquirere 
globum M celeritatem |, et negligentia quadam omisi divisionem 
per 3, quam calculus dabat. 
Verissimum puto, etiamsi ictus sint aeque fortes, non tamen 
ideo sequi potentiam eamdem imprimi recipienti, quia ictus vis 
aestimanda est, non tantum ab eo quod contingit in percusso, sed 
etiam simul ab eo quod fit a percutiente. Interim puto hic nobis 
magis in loquendi modo, quam rebus dissensum fuisse, neque in
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.