Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

Te exceptum iri, sed optari quam maxime ac desiderari, ut habe 
res qui post suum discessum Tua in his oris negotia curanda in 
se susciperet. Ea namque, Vir Amplissime, Te veneratione pro 
sequor, eo cultu et amore complector, ut nihil non molestiarum 
devorare malim, quam Tuis deesse servitiis. Praecipe itaque li 
berrime, si qua tuis usibus ac commodis prodesse potero; et ex 
perieris, neminem majore lide, promptitudine et alacritate jussa 
Tua executurum. Percontatus antehac ex me luisti, quid sentirem 
de discrimine quod constituis inter quantitatem motus et virium. 
At quia video Tibi jam cum fratre hanc per literas controversiam 
agitari, nolo actum agere; credo enim ipsum mecum sentire, seu 
quod ego recte sentiam, seu quod ideis ah institutione mea sibi 
implantatis praeoccupatus mecum erret. Ego, ut verum fatear, 
nunquam capere potui, cur virium quantitatem aestimare malis ex 
longitudine itineris ab extrinseco impedimento (hic a gravitate) 
saepe minuendi, quam ex eo, quod in ipso ictus momento con 
tingit; quod mihi perinde videtur esse, ac si quis globo e tor 
mento majori in murum exploso minorem virium quantitatem tri 
bueret, quam glandi sclopetariae quae murum transiliret. Nisi 
forte principium gravitatis velis esse quid intrinseci interpretan 
dum de illo conatu, qui Tibi juxta nuperam sciagraphiam Tuae 
Dynamicae corporis essentiam ingreditur; quamvis in literis ad 
fratrem datis nec hoc mihi voluisse visus es. 
Jacturam desideratissimi nostri Hugenii magnopere doleo, opto- 
que, ut ejus posthuma in commodum rei Geometricae quantocyus 
cum publico communicentur. Memini Dethlevum Cluverium an. 
1682 Londini mihi retulisse, illum mentis quandoque alienationem 
passum esse; quod ego tum ex sequiori allectu dictum existima 
bam; sed idem postea ab aliis mihi confirmatum fuit. Cum Clu- 
verii mentionem facio, qui primus elegantissimae Tuae quadratu 
rae circuli tum recens publicatae participem me fecit, succurrunt 
illa, quae hic Vir m. Jul. 1686, et Octob. 1687 velut in aenigmate 
proposuit; et quia sublime quid in iis latere suspicor, libenter de 
iis plenius edoceri cuperem. Magnum illo tempore in suis aedibus 
habebat typorum apparatum, quem ajebat operi cuidam Astrono- 
mico destinatum: an vero quippiam hoc Auctore prodierit, dubio 
procul Tu me melius nosti. Recordor etiam ejus, Vir Amplissime, 
quod habes in praefato Tuo Tetragonismo anni 1682 de Summa 
Progressionis Harmonicae per compendium invenienda. Avidissime
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.