296
puto, nam hoc ipsi non aperui, quia post discessum meum ex pa
tria mihi demum incidit. Promittis Te meo explicandi modo luben-
tissime applausurum, si possim invenire viam naturae consentaneam,
qua activum aliquid sic' moderari liceat ad modum elastrorum, quem
admodum fingere possemus retia aranearum aequabiliter diffusa, qui
bus perrumpendis grave ascendens decrementa pateretur virium,
spatiis proportionalia. Sane si mihi concedis, posse saltem sana ra
tione statui particulam gravificam totam suam vim transferre in
grave, jam habemus quod petis; particulae enim gravificae si non
continuum faciunt, saltem sunt aequabiliter dispersae, et sic quod
in retibus aranearum fingis, passivum, hic revera ponitur activum;
quippe cum quaelibet particula totam suam vim tranferat (per hypo-
tliesim, quia ad fieri posse jam in prioribus meis ostendi) et cum
numerus particularum sit spatio proportionalis, patet utique virium
accretionem fore aequabilem. Mentem meam clarius explicare non
possum quam per aliquod simile. Pone navigium ferens hominem
in puppi, quod primum sit quiescens in aqua stagnante nullius re
sistentiae, ipsum autem sit solidissimum, ita ut ejus partes tremo
ris omnis sint expertes, sed vim impressam toti navigio impertiant,
abstracte etiam a materia ambiente. Nunc homo insidens percutiat
malleo puppim secundum directionem horizontalem, quo totum na
vigium moveri incipiat; repetat ictus aequales non singulis momen
tis, sed singulis spatiolis, per quae navigium progreditur. Dico na
vigium eodem modo accelerari, quo grave descendens; recipit enim
singulis spatiolis non solum ictus aequales (siquidem distinguis
inter ictum et vim) sed etiam vires aequales, eo quod mallei vis,
quae semper eadem supponitur, tota ad navigium promovendum im
penditur, ipsi enim nil remanet, nisi quatenus pars est navigii;
sic etiam quia materia gravifica est infinite velox, poterit unica ejus
particula considerari quasi corpori gravi semper insideret, suosque
inflictus singulis spatiolis reiteraret, loco quod singulis spatiobs
nova adveniat, unicumque faciat ictum. Ais me non ostendere, quo
modo consequatur numerum ictuum spatio proportionalem fore;
sed puto id satis ostensum esse ex eo ipso, quod concedatur par
ticulas gravificas aequabiliter disseminatas esse per totam altitudi
nem descensus. Nam si numerus particularum percutientium sit
spatio proportionalis, ergo etiam numerus ictuum eidem erit pro
portionalis , quia tot sunt ictus, quot sunt particulae quae faciunt
ictus. Haud dubie agnosco ventum in navem agere numero ictuum