2T
'if'
5 per summam septimarum dignitatum ab iisdem, et ita
2
Too
porro si sit opus. Caeterum perfectius aliquid a me optari, quod
etiam theoriae magis satisfaceret, non dissimulo. Et aperiunt se
nonnulla, sed quae satis examinare non licuit.
Pulcherrima haud dubie observatio est, sive Hollanderi, in
signis ut apparet viri, sive, ut suspicaris, Spleissii, quem olim ab
Ottio et Screta eximiis ingenio et doctrina tunc juvenibus mire
mihi laudari memini, quod secans complementi obliquitatis Eclip
ticae sit proportione media inter radium et peripheriam circuli.
Sed in causam inquirere tum maxime opus foret, si quod in via
telluris ad circulationem suam relata deprehensum est, idem in
caeteris planetis deprehenderetur. Caeterum quod addis, dubitare
Te casu hoc contingat, an vero pendeat a re necessariae veritatis,
quod a liberrimo Creatoris arbitrio dependisse semper antea cre
dideris, ea de re mihi videtur, etiam quae certis rationibus con
stant in mundo, a liberrimo Creatoris arbitrio proficisci; perfectis
sima enim libertas est sine ullo obstaculo ad optimum semper
ferri; nec libertas est, sed servitus posse aberrare in delectu. In-
terim etsi omnia determinatis rationibus fieri credam, non tamen
necessitatem eventibus impono, sed contingentiae sua jura conservo.
Multumque interesse censeo ea in re inter Geometricam et Physi
cam veritatem, non tantum quoad nos, qui causas ignoramus, sed
etiam in rebus ipsis. Quibus omnibus aliquam lucem afferre spero,
ubi meditata circa res ab imaginatione separatas proferre potero,
in quibus multa sunt inexpectatae, ut mihi videtur, claritatis et
utilitatis, praesertim ad mentem nostram magis erigendam. Cae
terum fac quaeso ut Hollanderi liber etiam apud nos innotescat.
Dethlevum Cluverium ob ingenium et doctrinam maximi facio,
et doleo domesticis quibusdam negotiis quietem ejus perturbari.
Inter annos aliquot mihi bis vel ter scripsit. In meditationibus
ejus circa series non dubito quin aliquid lateat praeclari et pro
fundi. Tametsi non videam, cur Archimedem et nos culpet, quod
inassignabilia negligimus, quod nec apud ipsum dissimulavi. Mul
tum in calculo Astronomico laboravit. Sed nondum aliquid edidit,
de quo doleo.
De controversia Dynamica, cujus meministi, gratissimum mihi
semper erit intelligere judicium Tuum, et velim vacet Tibi satis
considerare sententias meas; nunc enim quod de iis suspicari vi-