Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

'■ 
wmmmm 
WWM4W>i : '" *» 
. 
§| 
-V ;■/ 
deris a me longissime abest. Saepe dixi omnia in natura fieri 
mechanice, atque adeo et gravitatem; sed causas intimas ipsarum 
mechanismi Legum puto a superioribus principiis Naturae insitis 
proficisci. Nolim etiam putes me virium quantitatem aestimare ex 
longitudine itineris, sed unice ex quantitate effectus quo consumun 
tur. Ubi nihil refert, quem effectum sumas, modo adhibeas men 
suram quandam certam. Nam quod eundem effectum (vires con 
sumentem) bis terve producendo demum vim suam consumit, id 
mihi virtute duplum triplumve est ejus quod vim suam consumit 
producendo eum non nisi semel. Itaque globus qui in plano ho 
rizontali decurrens quatuor Elastra inter se aequalia et similia eo 
dem modo intendere potest, virtute quadruplus est ejus qui uno 
solo sic tenso redigitur ad quietem. Et quod vim habet attollendi 
unam libram ad pedem unum, dimidium est ejus quod potest hunc 
effectum praecise adhuc semel repetere, quod fit sive attollendo 
unam libram ad unum pedem, et eandem adhuc ad unum pedem; 
sive attollendo unam libram ad unum pedem, et simul adhuc aliam 
ad eundem pedem. Utrumque enim est attollere libram ad pedem, 
et libram ad pedem. Sed gravitate et Elastro sepositis (quorum 
rerum minus liquidae sunt causae, tametsi in Dynamicis de eorum 
causa solicitos nos esse necesse non sit) de simplici magnitudine 
et motu loquamur. Ubi similiter procedit regula mea de repeti 
tione certae mensurae. Dico igitur potentiam quae quatuor cor 
poribus inter se aequalibus dare potest certum velocitatis gradum, 
eumque eundem in unoquoque (sive simul sive successive, sive 
longo sive brevi tempore) quadruplam esse ejus, quae uni tantum 
corpori tali eundem gradum dare potest. Nam illa praecise quater 
efficit, quod haec semel. Consentiunt autem aestimationes inter se, 
quamcunque mensuram adhibeas exacte repetitam, nam potentia 
quae quadruplo corporum numero datam velocitatem dare potest, 
etiam datum grave ad quadruplam altitudinem attollere, vel qua 
druplum elastrorum numerum intendere potest. Sed eidem cor 
pori quadruplam velocitatem dare non potest. Nam hoc non est 
mensuram (corpus simplum velocitatis simplae) quater repetere, 
cum modale tantum, scilicet velocitas, non vero simul et corpus 
repetatur. Unde etiam qui hoc potest, is plus multo quam prior, 
nempe corporibus celeritatem simplam dare potest, adeoque men 
suram exacte repetit non quater, sed sedecies. Et majus est ve 
locitatem multiplicare corpore non multiplicato ob inertiam corpo-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.