Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

3SS 
Harderovicensi acceptas, quae ita ordiuntur: Redditae mihi 
gratissimae Tuae literae, una cum problemate Ber- 
noulliano, quod quam primum in manus meas perve 
nit, cum Clariss. Collega Wynen communicavi, qui Te 
resalutat, et solutionem haud difficilem esse ait, mo 
do determinetur hypothesis de terrae motu vel quiete, 
provocatque ad Stephanum de Angelis et Ricciolum 
qui similia fuse tractaverint. Iste Wynenius in Academia 
Harderovicensi Mathesin docet, sed quid, quaeso, motus Terrae 
vel quies hic ad rem facit? an quid vidisti in Stephano de Ange 
lis et Ricciolo, per quod problema solvi possit? Me referens ad 
praecedentes meas hic abrumpo, etc. 
Groningae d. 20 Martii 1697. 
Remitte si placet literas Bellavallii, et schedam illam alteram 
de Juvene Hagiensi. 
P. S. Novissimo Cursore accepi literas a Dn. Marchione Ho- 
spitalio, in quibus respondet taliter qualiter objectioni meae contra 
ipsius solutionem factae. Sed nihil dicit, nisi quod jam ego ipse 
ei dixerim, pondus scilicet curvae posse considerari ut datum, 
quod vero mihi nondum plene satisfacit. Se Tibi mittere ait ge 
neralem suam solutionem cum aliquot exemplis, ut eam simul cum 
nostris edi cures. 
Beilage. 
Excerptum, ex Transactionibus Londinensibus mensis Januarii 169f. 
Probi. I. 
Investiganda est curva linea ADB (iig. 93), in qua grave a 
dato quovis puncto A ad datum quodvis punctum B vi gravitatis 
suae citissime descendet. 
Solutio. 
A dato puncto A ducatur recta infinita APCZ horizonti pa 
rallela et super eadem recta describatur tum Cyclois quaecunque 
AQP rectae AB (ductae et si opus est productae) occurrens in 
puncto Q, tum Cyclois alia ABC cujus basis et altitudo sit ad 
prioris basem et altitudinem respective ut AB ad A Q. Et haec 
Cyclois novissima transibit per punctum B et erit curva illa linea, 
in qua grave a puncto A ad punctum B vi gravitatis suae citissime 
perveniet. Q. E. J.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.