Full text: Briefwechsel zwischen Leibniz, Jacob Bernoulli, Johann Bernoulli und Nicolaus Bernoulli (1. Abtheilung, Band 3)

46 
In Dynamicis ignosce si dicam, mentem Te meam longe aliter 
accepisse quam fuerat scribenti, tametsi putes te nunc primum 
eam recte assecutum. Exemplum Elastrorum per spatium dispo 
sitorum tantum proposui, ut sententiam explicarem de aestimatione 
virium, non vero quod putarem Elastris hujusmodi renitentibus 
oriri amissionem virium gravis ascendentis. Verba tua fere hinc 
redeunt: me velle quantitatem virium aestimandam 
esse ex quantitate effectus, exempli causa, ex numero 
elastrorum quorum tensione absumuntur vires, ad- 
disque Te non repugnare; subjicis deinde: me supponere 
corpus (grave) dupla cum celeritate sursum nitens 
quadrupl a m emetiri altitudinem priusquam tota 
absumatur; et hoc quoque esse verissimum, sed 
cum existimem propterea q u a d r u p 1 u m intendi 
elastrorum numerum (a gravi assurgente) hoc vero 
Te mihi concedere non posse. Ego vero hoc neque dixi, 
quod sciam, neque sentio; et proinde quae contra disseris, mihi 
non adversantur. Sane in materia gravifica (quemadmodum ap 
pellare soleo fluidum illud insensibile quod motu suo est causa 
gravitatis) non Elastrum considero ad usum praesentem, sed sim 
plicem impulsum et velut flatum qualis est venti, celeritate sane 
incomparabiliter majore, quam quae est gravis; quae res facit et 
facere debet, ut quovis momento aequalis gradus velocitatis gravi 
imprimatur vel adimatur, adeoque celeritates crescere vel decrescere 
ut tempora; sed tantum abest hinc sequi etiam vires crescere vel 
decrescere proportione temporum, ut potius vel huic oppositum 
concludatur; et in hoc ipsum produxi Elastra per spatium hori 
zontale disposita, quippe in quibus manifestus est processus et 
causa detrimenti virium aequabilis, ut nimirum velut ad oculum 
appareret discrimen inter decrementum aequabile virium, et decre 
mentum aequabile celeritatis. Nam cum corpus in plano horizon 
tis Elastra aequalia successive aequaliter intendit, utique ut con 
cedis et per se manifestum est, ad quemvis occursum amittit 
aequalem gradum potentiae. Sed non amittit aequalem'gradum ve 
locitatis, ut demonstratu non diflicile est, et ipse attendens mox 
animadvertes: aliud ergo est in corpore eodem decrementum vi 
rium, aliud vero et minime priori proportionale decrementum ce 
leritatis, quod demonstrandum mihi proposueram. Atque hoc a 
Te desideraveram examinari, et nunc quoque desidero, postquam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.