* m
nescio quomodo per conjecturam mihi tribuens quae non statuo,
aliorsum ivisti quod Galli vocant „prendre le change“, quemadmo
dum et priore Epistola milii tribueras tanquam nqurcov ipevdog,
quod spatii longitudini aliquid darem cujus tamen efficacia nulla
est. Ego vero vel adeo, ut videres me respicere id quod fit ...
spatio, exemplum elastrorum attuleram. Et si ita errarem ut cre
dideras, nimis crasse errarem.
Gratias ago quod Dni. Marchionis Hospitalii consilium edendi
tractatum de Calculo differentiali significas. Ipse pro sua humani
tate de eo ad me scripsit quaesivitque an ego potius aliquid edere
de eo malim prior, neque enim sese praevenire velle invitum.
Respondi mea quae animo designaverim, nondum parata satis esse
et me hortari potius ut pergat de república bene mereri. Interea
tamen operam dabo, ut et meam Infiniti Scientiam nonnihil ela
borem posthinc, cum habeam quasdam meditationes philosophicas
quae mihi vitentur certitudine et usu mathematicis non inferiores;
cogitabo et de illis ordinandis, ne intercident; quemadmodum et
Elementa quaedam perpetui juris olim a me concepta, ut de aliis
taceam. Sed Historica et Politica me nimis morantur, dum aulis
satisfaciendum est. Conabor tamen paulatina eximere me ab his
laboribus minus fortasse profuturis, ut rem potius generis humani,
quam certae regionis geramus, quorsum a Te sane jam praeclara
praestita sunt, et fieri porro possunt.
. VII.
Leibniz an Jac. Bcrnoulli.
Juin 1696.
Meas acceperis quibus Tuis alteris utcunque respondi. Quae
Dn. Hollanderus in publicum dedit, et literae Tuae ex nundinis
Francofurtensibus mihi mittenda significabant, Analysesque etiam
Tuas nondum accepi. Interea redditae sunt inibi literae a Domino
Cluverio, cum adjunctis Tibi inscriptis quas hic vides, eaque res
impulit ut scriberem denuo, ne Tua apud me moram traherent.
Dominus iNieuwentiit Replicationem minatur, quae velim magis
nova afferat. Domini Cluverii meditationes profundiora pariter et