*19
Borussiae sibi oblata, in locum D. Albini, qui Leidam evocatus fuit,
cognosceret. Obstringes me non parum, si proxime certiorem me
reddas, an vocationem hanc acceptarit, an recusarit; quod per
amicos, quos ibi habes, rescire facile poteris. Rumor etiam fuit,
Fratrem meum ad Professionem Mathematum in Academia Hallensi
(alii addunt, et in Ultrajectina) vocatum aut vocandum esse. Si
ipse vocationi locum dare nolit vel nequeat, credo Ilermannum
nostrum Spartam utramlibet non difficulter amplexurum, et prae
sertim etiam egregie exornaturum esse, si commendatione Tua effi
cere posses, ut ipsi offerretur.
Theses vel Positiones meas de Seriebus (quas' in praeceden
tibus meis citavi) ni fallor jam habes. Sola Tibi deest pars 4 la ,
quam Tibi aliquando mittere possum, etsi nihil contineat Tuo ad-
spectu dignum. Opus incepi, cui prius immoriar quam absolvero,
ob respondentium inopiam, et materiae ubertatem. Vale et
fave etc.
Basileae, 3. Octobris 1703.
xnt.
Lcibniz an Jac. Bernoulli.
Gaudeo quod literae meae Tibi recte sunt redditae, sed magis
quod valetudine uteris tolerabili. Eam nihil melius sustinet quam
animus hilaris, pars magna laudabilis dictae. Cumque nihil desit
ad commoditates vitae, et magna sit omnium intelligeiitium de Te
existimatio, famaque parta perennis, quibus imprimis homines du
cuntur, et merita insignia in Rempublicam, quod mihi potissimum
videtur, omnia ad Deum communis boni maximum curatorem re
ferenti , minuta illa incommoda liticulae quam refers, facile spernas.
Talia non possunt nocere nobis, quam quantum illis ipsi potesta
tem in nos damus. Objectio avaritiae haud dubie inanis omnibus,
sacrilegii etiam ridicula videretur. Ut solent talia plerumque abire
utrinque vitilitigationes; quibus tandem finem impositum laetor.
Dn. Frater Tuus significaverat mihi se misisse Parisios pro
blematum quorundam Catalogum, in quibus unum fuit: Omnes qua
draturas ut /(vdx:z) revocare ad quadraturam Circuli aut Hy