89
minatas. Exempli causa in aequatione Tangentiali (seu differentiali
primi gradus) dy : dx = xx -f yy, : a a ad hanc formam redacta
x = V,aadxdy — yydx„ : dx et differentiata, restat sola dx ex
affectionibus ipsius x, quia ddx et d 3 x etc. ponuntur aequales ni
hilo; et ita habetur dx per a, y, dy, ddy. Sed non ideo res re
dacta est ad quadraturas neque observatur quadratoria, ut sic di
cam, homogeneitas. Eadem opera haberi plane potest relatio inter
ipsos y, dy, ddy, d 3 y etc. sine interventu ipsius x vel dx. Nam
si aequatio dx = valori per a, y, dy, ddy, evanescet dx et ha
bebitur aequatio, in qua dabitur relatio inter a, y, dy, ddy, d 3 y;
ex quo aliquo modo intelligitur quae sit relatio ipsarum y, posito
progressionem ipsarum x esse uniformem seu ddx esse = 0.
Sed si hinc posset duci lex progressionis simplicioris, posset ejus
ope perveniri ad quadraturas. In formulis quadratorie heterogeneis
ea imperfectio est, quod ut plurimum summatio universalis institui
non potest, quod tamen fit in quadratorie homogeneis, ubi summa
tio quae assumta una lege progressionis succedit, etiam succedit
procedant
assumta alia quacunque
progressione Geometrica sive Arithmetica sive alia quacunque, quod
res succedat, si velimus summare xddx + dxdx simul, ubi summa
fit x dx.
Quantum Berolino intelligo, Celeberrimus Zwingerus conditio
nem medici regii non accepit, sed dicitur deferenda Dno. Gundel-
heimio, quilcum Dno. Turnefort missu regis Christianissimi in Orien
tem profectus fuerat.
Ab aliquot annis actum est Berolini et alibi de Protestandum
Reunione et mecuin quoque a doctis utriusque partis viris commu
nicatum; apparetque non omnem spem abesse, si res dextre insti
tuatur, bonaque consilia locum habeant nec supervacaneo adiapho-
rorum studio animi turbentur. Circa praedestinationis negotium
vix mihi videtur superesse difficultas: modo evitentur quae attri
butis divinis justitiae, sapientiae, sanctitati praejudicium creare vi
deri possent agnoscaturque omnia Deum juste agere, non modo
quia summe est potens, sed et quia summe sapiens bonusque, ita
ut statuendum sit nihil fieri posse melius quam quod facit, etsi