Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

94 
Quibus si addantur Analyses corporum quaeque nobis quotidie 
occurrunt, non dubitem certis demonstrationibus constitui posse 
causas rerum. Et quemadmodum in Analysi Mathematica judicari 
potest, sufficienti ane sint data ad solvenda problemata, ne scilicet 
quaeramus quae dudum in potestate sunt; ita in re physica ana- 
lysin aliquam superesse arbitror, cujus ope et ex datis phaenome 
nis duci queat, quicquid in illis continetur, et appareat quantum 
datorum desideretur ad absolvendam quaestionem. Inde enim ars 
nascitur, experimenta ita data opera instituendi ut ad difficultates 
e medio tollendas serviant. Equidem fateor, quosdam bona fortuna 
in experimenta quaedam insigniter lucifera incidere: saepe tamen 
ad easdem conclusiones via certa perveniri poterat, in quam nihil 
fortunae juris esset. Neque dubito, si homines aliquot lecti serio 
agerent, quae in nostra potestate sunt, unius decennii opera om 
nium retro saeculorum labores obscurari posse. 
Habes, Honorate, sententiam meam de fugiendis hypothesibus 
arbitrariis deque quaerendis in re naturali demonstrationibus, quod 
fit, dum probabilia a certis sejunguntur, et ex compertis phaeno 
menis inveniuntur aliorum phaenomenorum rationes incompertae, 
ut fingere causas minime opus esse videatur. Hujus instituti spe 
cimen paucis hoc loco propositionibus exhibui, sed ex quibus vides 
res magnas pendere. Breviter animi sententiam exposui, quod 
scribam versatissimo in hoc atque omni alio studiorum genere viro. 
Nam apud plurimos omnia minutim declaranda essent familiaribus 
exemplis et schematismis. Quod si viri docti quemadmodum coe 
pere hanc naturalis scientiae tractandae rationem, utilem judicare 
pergent, spes est a me aliisque majora praestari posse. Quae 
contra Hypothesin meam objecisti, iis ni fallor ipsa ejus explica 
tione factum est satis; quae ubi perpenderis, fateberis forte me- 
cum, qua es perspicacia atque ingenuitate, non esse cur diutius 
gravitatis aut restitutionis aut sympathiae explicandae causa, appe 
titus quosdam aut qualitates atque virtutes adhibeamus, quae etiamsi 
admittantur, quid ad rem clariorem reddendam praestent, ne intel- 
ligi quidem a quonam potest. 
Nunc postquam causam meam apud te satis dixisse videor, 
invitante occasione, quaedam tuarum literarum loca, si paleris, obi 
ter attingam. De Cartesio tecum ita sentio, magni ingenii virum 
fuisse, et illud addo, longe plura recte ab eo dicta quam errata 
esse. Dictio ejus vere philosophica est, expressiones lucidae atque 
natui 
tico ] 
aliqui 
strati 
sanae 
clara' 
veras 
atque 
potln 
Quar 
rae, 
ante 
nes 
sufifo 
ad ij 
genu 
e mei 
exter 
tione 
dere. 
test, 
toler 
tus < 
strat 
elide 
dem 
tater 
eam 
inlin 
Qua< 
perv 
simi 
bitri' 
Dei 
tioni 
nam 
ranr 
eo 1 
imp<
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.