99
7*
Vacuum nullum admittam, et contra Aristotelem cum Democrito
et Cartesio nullam Rarefactionem aut Condensationem nisi appa
rentem statuam, puto tamen cum Democrito et Aristotele contra
Cartesium aliquid in corpore esse passivum , praeter extensionem,
id scilicet quo corpus resistit penetrationi; sed et praeterea cum
Platone et Aristotele contra Democritum et Cartesium in corpore
aliquam Vim activam sive hrel^siav agnosco, ut ita recte mihi
Aristoteles naturam definisse videatur principium motus et quietis,
non quod putem ullum corpus nisi jam in motu sit moveri a se
ipso aut ab aliqua qualitate, qualis est gravitas, incitari, sed quod
arbitrer omne corpus vim motricem, imo motum intrinsecum actua
lem semper habere insitum inde ab origine rerum. Exercitium autem
potentiae motricis et phaenomena corporum assentior Democrito et
Cartesio contra vulgus Scholasticorum semper mechanice posse
explicari, demtis ipsis Legum motus causis quae ab altiore prin
cipio, nempe ab Entelechia proficiscuntur neque ex sola massa
passiva ejusque modificationibus derivari possunt.
Sed ut melius intelligatur sententia mea rationesque etiam
ejus nonnihil appareant, primum sentio naturam corporis non con
sistere in sola extensione, quia notionem extensionis evolvendo
animadverti eam relativam esse ad aliquid quod extendi debet et
diffusionem sive repetitionem cujusdam naturae significare. Repe
titio enim omnis (seu multitudo eorundem) alia est discreta, ut in
rebus numeratis ubi partes aggregati discernuntur; alia est con
tinua, ubi indeterminatae sunt partes atque infinitis modis assumi
possunt. Continua autem duorum sunt generum, alia successiva,
ut tempus et motus, alia simultanea seu ex coexistentibus partibus
constantia, ut spatium et corpus. Et quidem uti in tempore nihil
aliud concipimus quam ipsam variationum dispositionem sive se
riem, quae in ipso possunt contingere, ita in spatio nihil aliud
quam corporum dispositionem possibilem intelligimus. Raque cum
spatium dicitur extendi, non aliter accipimus quam cum tempus
dicitur durare, aut numerus numerari; revera enim nihil aut tem
pus durationi, aut spatium extensioni supperaddit, sed ut varia
tiones successivae tempori insunt, in corpore varia sunt quae
simul diffundi possunt. Nam quia extensio est repetitio continua
simultanea, uti duralio successiva, hinc quoties eadem natura per
multa simul diffusa est, velut in auro ductilitas aut gravitas speci
fica aut flavedo, in lacte albedo, in corpore generaliter resistentia