quam machinas, sed etiam tanquam subditos regi, neque iis quibus
alia viventia revolutionibus obnoxia esse.
Vis derivativa est id quod quidam vocant impetum, conatus
scilicet seu tendentia ut sic loquar ad motum aliquem determina
tum, quo proinde vis primitiva seu actionis principium modificatur.
Hanc ostendi non quidem eandem in eodem corpore conservari,
sed tamen, utcunque in pluribus distribuatur, eandem in summa
manere et differre a motu ipso, cujus quantitas non conservatur.
Atque baec ipsa est impressio quam corpus impulsu accipit, cujus
ope projecta motum continuant, neque novo indigent impulsu, quod
et Gassendus elegantibus experimentis illustravit in navi factis.
Itaque non recte quidam putant projecta continuationem motus ab
aere habere. Porro vis derivativa ab Actione non aliter differt,
quam instantaneum a successivo; vis enim jam in primo est in
stanti, actio indiget temporis tractu, adeoque fit ex ductu virium
in tempus, qui intelligitur in quavis corporis parte. Itaque actio
est in ratione composita corporis, temporis et vis sive virtutis,
cum Cartesianis Motus quantitas solo ductu celeritatis in corpus
aestimetur longeque aliter se habeant vires quam celeritates, ut
mox dicetur.
Ut autem Vim activam statuamus in corporibus, multa cogunt,
et ipsa maxime experientia quae ostendit motus esse in materia,
qui licet originarie tribui debeant causae rerum generali, Deo; im
mediate tamen ac speciatim vi a Deo rebus insitae attribui debent.
Nam dicere Deum in creatione corporibus agendi Legem dedisse,
nihil est nisi aliquid dederit simul per quod fiat ut Lex observe
tur; alioquin ipse semper extra ordinem procurare legis observa
tionem debebit. Quin potius lex ejus efficax est, et corpora reddi
dit efficacia, id est vim insitam ipsis dedit. Considerandum prae
terea est vim derivativam atque actionem quiddam esse modale,
cum mutationem recipiat. Omnis autem modus constituitur per
quandam modificationem alicujus persistentis sive magis absoluti.
Et quemadmodum figura est quaedam limitatio seu modificatio vis
passivae seu massae extensae, ita vis derivativa actioque motrix
quaedam modificatio est non utique rei mere passivae (alioqui mo
dificatio seu limes plus realitatis involveret, quam ipsum illud quod
limitatur), sed activi cujusdam, id est entelechiae primitivae. Ergo
vis derivativa atque accidentalis seu mutabilis erit quaedam modificatio
virtutis primitivae essentialis atque in una quaque substantia cor-