13, tunc
ati totalis,
iderare et
de notas,
ale, ZHC
gula recte
C, et nihil
sumantur
se mani-
globo, ac
lod ipsum
imus, per
enodandis
eomelrica,
is censeri
n vulgares
bere mihi
in caplio-
cur duos
;c quidem,
nn locum
resistere
litur, se-
»osset mi-
summae,
ut uni-
tunc eo
vis prae
aequaliter
5 conatus,
singularis
onatu ob
ativis sibi
causa pu-
m eo ipso
ndum sit,
re potest,
rejicere
IU
tentat, quod ipsum si etiam satis firmum sit, ex conflictu ea de
mum aequissima distributio sequitur, quam exposuimus, ubi non
ipsa quidem quatuor momenta, sed tamen ipsis proportionalia ad
bibentur, in quae momentum totale distribuitur. Sunt autem haec,
quemadmodum prima fronte paradoxa (ut scilicet planum aliquod
dicatur certo aliquo momento seu conatu premi alternative sive
conditionaliter), ita consideratu jucunda, et processum naturae
non tantum mathematicum, sed et quodammodo Metaphysicum
illustrare apta.
IV.
BREVIS DEMONSTRATIO ERRORIS MEMORABILIS CARTESII ET (
ALIORUM CIRCA LEGEM NATURALEM, SECUNDUM QUAM VO
LUNT A DEO EANDEM SEMPER QUANTITATEM MOTUS CON
SERVARI, QUA ET IN RE MECHANICA ABUTUNTUR.
Complures Mathematici cum videant in quinque machinis vul
garibus celeritatem et molem inter se compensari, generaliter vim
motricem aestimant a quantitate motus, sive producto ex multipli
catione corporis in celeritatem suam. Vel ut magis geometrice lo
quar, vires duorum corporum (ejusdem speciei) in motum conci
tatorum ac sua mole pariter ac motu agentium esse dicunt in
ratione composita corporum seu molium et earum quas habent
velocitatum. Itaque cum rationi consentaneum sit, eandem motri-
cis potentiae summam in natura conservari, et neque imminui,
quoniam videmus nullam vim ab uno corpore amitti, quin in aliud
transferatur, neque augeri, quia vel ideo motus perpetuus mecha
nicus nuspiam succedit, quod nulla machina ac proinde ne inte
ger quidem mundus suam vim intendere potest sine novo externo
impulsu; inde factum est, ut Cartesius, qui vim motricem et
quantitatem motus pro re aequivalente habebat, pronuncia-
verit eandem quantitatem motus a Deo in mundo conservari.
Ego vero ut ostendam quantum inter haec duo intersit, sup
pono primo, corpus cadens ex certa altitudine acquirere vim
eousque rursus assurgendi, si directio ejus ita ferat nec quicquam