Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

habeat respectum ad celeritatem mobilis, eaque aucta crescat, ab 
soluta non item. Circa respectivam video nos iisdem fundamentis 
inaedificasse, etsi prima fronte aliud videri possit. Ipsi enim sta 
tuunt resistentias in duplicata ratione velocitatum, ego vero abso 
lute loquendo resistentias (quas decrementis velocitatis a medii 
densitate ortis existimo) esse dixi in ratione composita velocitatum 
et elementorum spatii, quae, scilicet velocitatibus respondentibus 
decurri inchoantur; unde jam elementis temporis sumtis aequalibus 
(quo casu elementa spatii decurrenda velocitatibus proportiona 
lia sunt) utique resistentiae erunt in duplicata ratione velocita 
tum, quod etiam annotaveram sub art. 5 prop. 3. Nec dissentit 
conclusio circa relationem inter tempora et velocitates in gravi 
per medium descendente. Hanc enim ad sectorem hyperbolicum 
reduxit New tonus, ad seriem infinitam Hugenius, quam in 
venit pendere a quadratura hyperbolae, nos ad logarithmos artic. 5 
prop. 4 tanquam perfectissimum talia exprimendi modum prae 
bentes. Nempe sit velocitas maxima a, praesens v, tempus t 
fiet = f, dv. aa : aa—-vv, quo posito t sunt ut logarithmi rationum 
a + v ad a—v; fiet etiam t = |v + |v 3 + | v 5 -j-{v 1 etc. posita 
a unitate, Circa compositionem motus in medio resistente rectis 
sime monuit celeberrimus Hugenius, eam non ita simplici 
ter locum habere, ut in motu libero, itaque ea quam exposui 
articulo 3 et 0 ita accipienda est verbi gratia, ac si corpus ali 
quod moveatur in medio secundum unam legem motus compositi, 
et huic ipsi corpori (veluti navi) sit inclusum medium ejusdem 
cum priori naturae, in quo iterum aliud corpus feratur, cujus jam 
motus ex communi navis motu et ipsius proprio velut projectionem 
faciet ita se habentem ut descripsimus. 
VIII. 
TENTAMEN DE MOTUUM COELESTIUM CAUSIS*). 
(Erste Bearbeitung.) 
Constat Veteres, praesertim qui Aristotelis et Ptolo- 
maei placita secuti sunt, nondum agnovisse naturae majestatem, 
*) Leibniz befand sich zu Rom, als er die obige Abhandlung 
schrieb. Wie aus dem Nachstehenden hervorgeht, scheint er anfangs
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.