Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

145 
;a crescat, ab- 
m fundamentis 
Ipsi enim sta- 
igo vero abso- 
ntatis a medii 
>ita velocitatum 
respondentibus 
ntis aequalibus 
proportiona- 
tione velocita- 
Nec dissentit 
tates in gravi 
hyperbolicum 
is, quam in- 
thmos artic. 5 
modum prae- 
i v, tempus t 
tholi rationum 
v 1 etc. posita 
istente rectis- 
ita simplici- 
quam exposui 
i corpus ali- 
;us compositi, 
lium ejusdem 
ur, cujus jam 
t projectionem 
SIS*). 
et P t o 1 o - 
! majestatem, 
e Abhandlung 
int er anfangs 
quae nostro demum et praecedenti aevo praesentius illuxit, ex quo 
Copernicus pulcherrimam Pythagoreorum Hypothesin, quam ipsi 
die Absicht gehabt zu haben, dieselbe in Rom drucken zu lassen; es 
schwebte ihm indess das Schicksal Galiläi’s lebhaft vor Augen und 
vorsichtig beschloss er zunächst über die Stimmung des kirchlichen 
Censurgerichts Genaueres zu erfahren. Er verfasste deshalb das fol 
gende Promemoria und übersandte es einem Priester, um dessen Ur- 
iheil zu vernehmen. 
Praeclarum Ciceronis dictum est: opinionum commenta 
delet dies, naturae judicia confirmat. Id nos circa optimam 
Mundani Systematis explicandi rationem experimur, quae novis quotidie 
inventis eo pervenit, ut jam vix quisquam sit Insignium Mathematico 
rum qui non praeferendam fateatur si per superiorum decreta cen 
surasque liceret. Unde jam olim Christophorus Clavius Societatis Jesu, 
Mathematicus celebris, cum senex nova per Telescopium inventa coe 
lestia et imprimis lunulas Joviales intcllexissit, actum esse exclamavit 
de recepta Astronomia. Videbat enim vim maximam Analogiae, quam 
postea nova reperta Annuli et Comitum Saturni tam manifestam reddi 
dere, ut vix ei amplius resisti possit. Et Claudius des Chales ex ea 
dem Societate Jesu, vir in bis studiis versatissimus, ingenue fassus est 
vix aliam Hypothesin sperari posse, quae phaenomenis tam pulchre 
pleneque satisfaciat. Absurdam quidem in Philosophia non esse, ut 
olim credebatur, concedent hodie plerique omnes. Riceiolus ipse om 
nia argumenta vulgaria contra eam allata rejecit excepto uno quod su 
mitur a motu gravium aut projectorum, sed hoc quoque nullam vim 
habere Gassendus, P. Stephanus de Angelis et Joh. Alphonsus Borel- 
lus evicerunt. 
Quod attinet ad argumenta Theologica ab auctoritate Scripturae 
Sacrae sumta fassi sunt P. Mersennus Ordinis Minimorum, et P. Ho 
noratus Fabrius Soc. Jesu nihil prohibere quin Ecclesia post agnitam 
aliquando ab eruditis rationum naturalium efficaciam pondusque maxi 
mum declaret, verba autorum sacrorum sic posse accipi, ut accipiuntur 
verba omnium Mathematicorum qui licet novum systema sequantur, 
semper tamen dicent et dicere debent solem occidere et oriri, quoties 
theoriam planetarum non ex professo tractant. 
Interim merito censurae subjecta est eorum audacia, qui minus 
reverenter de Scriptura Sacra sentire visi sunt, quasi scilicet non sa 
tis accurate sit locuta eo praetextu quod finis ejus non sit docere phi 
losophiam sed viam salutis. Honorificentius enim et verius est agnoscere 
in sacris libris omnes scientiarum quoque thesauros reconditos latere 
et de rebus non minus Astronomicis quam aliis omnibus rectissima 
dici, quod salvo etiam novo systemate asseri potest. Nam autores sa 
cri aliter sine absurditate non poterant sensa animi exprimere, etiamsi 
millies verum ponatur systema novum. Et ridiculus foret Historicus, 
VE 10
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.