148
Viri incomparabilis Jobannis Kepleri, cui fata servaverant, ut an
primus publicaret mortalibus. fer
Jura poli, rerumque fidem legesque Deorum. tusi
Hic ergo invenit, quemlibet planetam primarium orbitam deseri- ean
bere ellipticam, in cujus altero focorum sit Sol, ea lege motus, ut ra- 6iv
diis e Sole ad planetam ductis, areae sempei abscindantur temporibus aqi
proportionales. Idem deprehendit, plures planetas ejusdem systematis Mo
habere tempora periodica in sesquiplicata ratione distantiarum me- (et
diarum a Sole, mire profecto triumphaturus, si scivisset (quod tun
praeclare Cassinus notavit) etiam Jovis et Saturni satellites cire
easdem leges servare respectu suorum planetarum primariorum, sui
quas isti erga Solem. Sed tantarum tamque constantium veritatum sic
causas dare nondum potuit, tum quod Intelligentiis aut sympathia- 1101
rum radiationibus inexplicatis haberet praepeditam mentem, tum J P S
quod nondum illius tempore Geometria interior et scientia motuum dag
eo, quo nunc, profecissent. Aperuit tamen et rationibus indagan- a ff u
dis aditum. Nam ipsi primum indicium debetur verae causae gra-
vitalis, et hujus naturae legis, a qua gravitas pendet, quod cor- cau
pora rotata conantur a centro recedere per tangentem, et ideo si
in aqua festucae vel paleae innatent, rotato vase aqua in vorticem s f r '
acta, festucis densior atque ideo fortius quam ipsae excussa a me- 111
dio, festucas versus centrum compellit, quemadmodum ipse diserte mc
duobus et amplius locis in Epitome Astronomiae exposuit, quam- 1131
quam adhuc subdubitabundus et suas ipse opes ignorans, nec satis ess
conscius quanta inde sequerentur tum in Physica tum speciatim in ^1
Astronomia. Sed his deinde egregie usus est Cartesius, etsi nat
more suo autorem dissimulavit. Miratus autem saepe sum, quod
Cartesius legum coelestium a Keplero inventarum rationes reddere
ne aggressus est quidem, quantum constat, sive quod non satis
conciliare posset cum suis placitis, sive quod felicitatem inventi ex l
ignoraret nec putaret tam studiose a natura observari.
Porro cum minime physicum videatur, imo nec admirandis
Dei machinamentis dignum, Intelligentias peculiares itineris
direclrices assignare sideribus, quasi Deo deessent rationes eadem
corporeis legibus perficiendi, et vero orbes solidi dudum sint
explosi, sympathiae autem et magnetismi aliaeque id genus ab
strusae qualitates aut non intelliganlur, aut ubi intelliguntur, cor
porearum impressionum effectus appariturae judicentur; nihil aliud
ego quidem superesse judico, quam ut causa motuum coelestium