161
omnium
totam im
um tamen
ualis in A,
ad Aphe-
trariarum
primum,
onec longa
ionem no
ti co sex
a, A et S2
(nam OB
thmelicum
duo a 110-
in foco O
s, illud W
26) impe-
que ad W
que ad S2
lidius ejus
gravitate
¡peciem
ipseos O,
ol trahere
b hoc foco
tutis, qua
ia ibi cir-
unc datur
applicata
m, in ra-
ltrifugum.
a digres-
tatur ergo
r o punctis
um ellip-
3 ellipsis.
30) Ex his simul patet, quomodo ellipsis, vel qui
sub ea continetur circulus, nonalia conica sectio,
a planetis describatur. Et circulus quidem oritur, cum
attractio gravitatis et dupla vis centrifuga a circulatione orta ab
initio attractionis sunt aequales; ita enim aequales manebunt, nulla
existente causa accessus aut recessus ; sed cum initio (vel in statu
destructorum priorum impetuum contrariorum accedendi receden-
dive, qui initio aequivalent, hoc est in Apbelio vel Perihelio) attrac
tio et duplus conatus centrifugus sunt inaequales, modo (per 25)
conatus centrifugus simplex sit minor attractione, describitur el
lipsis; et praevalente attractione, initium est Aphelium, sin prae
valeat duplus conatus centrifugus, est Perihelium. Si conatus cen
trifugus simplex attractioni sit aequalis, parabola; si major,
hyperbola orietur, cujus focus intra ipsam sit Sol. Quod si
Planeta non gravitate, sed levitate esset praeditus, nec traheretur,
sed repelleretur a Sole, hyperbolae opposita orietur, cujus
nempe focus extra ipsam Sol esset.
Duo jam in hoc argumento potissimum praestanda supersunt,
unum, ut explicemus, quis motus aetheris planetas graves faciat
seu versus Solem pellat, et quidem in duplicata ratione viciniarum;
deinde quae sit causa comparationis motuum inter diversos pla
netas systematis ejusdem, ita ut tempora periodica sint in sesqui-
plicata ratione mediarum distantiarum, seu quod eodem redit,
axium majorum ellipticorum: id est, distinctius explicari debet
motus vorticis Solaris seu aetheris, systema unumquodque consti
tuentis. Sed haec cum altius repetenda sint, brevitati hujus Sche-
diasmatis includi non possunt, et quid nobis consentaneum visum
sit, rectius separatim exponetur.
IX.
TENTAMEN DE MOTUUM COELESTIUM CAUSIS.
(Zweite Bearbeitung)
Constat Veteres, praesertim qui Aristotelis et Ptolemaei pla
cita secuti sunt, nondum satis agnovisse naturae majestatem, quae
vi. ll