163
ex quo re-
solem agit
a sunt Ty-
mimura ad-
deco ru-m ex
s non satis
sus, partim
, ut obser-
imparabilis,
1 e g e s q u e
nit, quem-
in cujus al-
d planetam
tales. Idem
re tempora
um a Sole,
■e Cassinus
servare re-
solem. Sed
ondum po
ni bus inex-
idum illius
nunc pro-
tum. Nam
'ae legis, a
quod cor-
et ideo si
in vorticem
ussa a rae-
pse diserte
uit, quan-
s nec satis
peciatim in
etsi more
[uod Carte-
reddere ne
i satis con
iventi igno-
Porro cum minime physicum videatur, imo nec admirandis
Dei machinamentis dignum, In t e Ili g en t i as peculiares itineris
directrices assignare sideribus, quasi Deo deessent rationes eadem
corporeis legibus perficiendi, et vero orbes solidi dudum sint
explosi, sympathiae autem et magnetismi aliaeque id genus
abstrusae qualitates aut non intelligantur, aut ubi intelliguntur, cor
porearum impressionum effectus appariturae judicentur; nihil aliud
ego quidem superesse judico, quam ut causa motuum coelestium
a motibus aetheris, sive ut astronomice loquar, ab orbibus de
ferentibus quidem sed fluidis oriantur. Haec sententia ve
tustissima est, etsi neglecta: nam Leucippus eam adeo expressit,
ut in systemate formando ipsum adhibuerit divrjg (vorticis) no
men, et audivimus, quomodo Keplerus motu aquae in vorticem
actae gravitatem adumbraverit. Et ex itinerario Monconisii disci
mus, jam tum Torricellii fuisse sententiam (et ut suspicor, etiam
Galilaei, cujus ¿iste discipulus erat), ut paleas seu festucas aquae
innatantes, sic astra, medio propiora, celerius circumire. Sed haec
generaliora non difficulter in mentem veniunt. Nobis vero propo
situm est, ipsas motuum leges distinctius explicare, quod longe
altioris indaginis esse res docebit. Et cum aliqua in eo genere no
bis lux affulserit et inquisitio commode admodum et naturaliter
successisse videatur, in eam spem erectus sum, veris motuum coe
lestium causis a nobis appropinquatum esse.
Constat et egregiis Gilberti cogitationibus, omne corpus mun
danum majus, quoad nobis cognitum est, Magnetis referre na
turam, et praeter vim directricem, polos quosdam respicientem, vim
habere attrahendi cognata (minimum) corpora intra sphaeram suam,
quam in terrestribus vocamus gravitatem, et analogia quadam
ad sidera transferemus. Sed non satis constat, quae sit vera phae
nomeni tam late patentis causa, et utrum eadem quae in Magnete.
Quanquam autem problema demonstratione solvi nondum possit,
habemus tamen quae mirifice consentiunt inter se magnaque veri
similitudine commendantur. Equidem asseri potest,, Attractionem
Gravium fieri radiatione quadam corporea, immaterialia enim expli
candis corporeis phaenomenis adhiberi non debent. Deinde consen
taneum est, esse in globi corpore conatum explosivum materiae in
convenientis sive perturbantis seu non satis apto ad motus liberrime
exercendos loco positae, unde per circumpulsionem attrahatur alia
consentiens seu motum ejusmodi habens, ut motum attrahentis in
ii*