Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

235 
doctrinae explicationem postularunt. Quando igitur librum com 
ponere nondum vacat, dabimus hoc loco, quae lucem aliquam ac 
cendere possint, fortasse etiam ad nos cum foenore redituram, si 
quidem sententias eorum eliciamus, qui vim cogitandi cum eloquendi 
humanitate conjunxerint, quorum judicia etiam grata nobis fore 
profitemur et ad profectionem operis profutura speramus. In rebus 
corporeis esse aliquid praeter extensionem, imo extensione prius, 
alibi admonuimus, nempe ipsam vim naturae ubique ab Autore in 
ditam, quae non in simplici facultate consistit, qua Scholae con 
tentae fuisse videntur, sed praeterea conatu sive nisu instruitur, 
effectum plenum habituro, nisi contrario conatu impediatur. Hic 
nisus passim sensibus occurrit, et meo judicio ubique in materia 
ratione intelligitur, etiam ubi sensui non patet. Quod si jam Deo 
per miraculum transcribi non debet, certe oportet, ut vis illa in 
ipsis corporibus ab ipso producatur, imo ut intimam corporum na 
turam constituat, quando agere est character substantiarum, ex 
tensioque nil aliud quam jam praesuppositae nitentis renitentisque 
id est resistentis substantiae continuationem sive diffusionem dicit, 
tantum abest, ut ipsammet substantiam facere possit. Nec refert, 
quod omnis corporea actio a motu est, motusque ipse non est nisi 
a motu sive in corpore jam ante existente sive aliunde impresso. 
Nam motus (perinde ac tempus) nunquam existit, si rem ad axgi- 
fieiav revoces, quia nunquam totus existit, quando partes coexi- 
stentes non habet. Nihilque adeo in ipso reale est, quam momen 
taneum illud quod in vi ad mutationem nitente constitui debet. 
Huc igitur redit quicquid est in natura corporea praeter Geometriae 
objectum seu extensionem. Eaque demum ratione simul et veri 
tati et doctrinae Veterum consulitur. Et quemadmodum Demo 
criti corpuscula, et Platonis ideas, et Stoicorum in optimo 
rerum nexu tranquillitatem nostra aetas a contemtu absolvit, ita 
nunc Peripateticorum tradita de Formis sive Entelechiis (quae 
merito aenigmatica visa sunt vixque ipsis Autoribus recte percepta) 
ad notiones intelligibiles revocabuntur, ut adeo receptam a tot se 
culis Philosophiam explicare potius, ita ut constare sibi possit (ubi 
hoc patitur) atque illustrare porro novisque veritatibus augere, 
quam abolere necessarium putemus. 
Atque haec studiorum ratio mihi et prudentiae docentis et 
utilitati discentium maxime accommodata videtur, ne destruendi 
quam aedificandi cupidiores videamus neve inter perpetuas doctri-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.