947
brachium moveat, et contra existente motu in sanguine et spiri
tibus Deus perceptionem in anima excitet. Sed haec ipsa, cum
sint a recta philosophandi ratione aliena, admonere autores debue
rant falso se principio niti, nec corporis notionem recte assignasse,
ex qua talia consequerentur. Ostendimus igitur in omni substan
tia vim agendi et, si creata sit, etiam patiendi inesse, extensionis
notionem per se non completam esse, sed relationem ad aliquid
quod extenditur cujus diffusionem sive continuatam replicationem
dicat, adeoque substantiam corporis quae agendi resistendique po
tentiam involvit et ubique massa corporea existit praesupponi,
hujusque diffusionem in extensione contineri. Unde aliquando lu
cem quoque novam explicandae corporis animaeque unioni accen
demus. Nunc vero ostendendum est, quomodo hinc mira et summe
utilia theoremata practica consequantur, ad Dynamicen pertinentia,
id est scientiam quae virium praesertim corporearum regulas tradit.
Sciendum est ante omnia, Vim quidem esse quiddam prorsus
reale, in substantiis etiam creatis; at spatium, tempus et motum
habere aliquid de Ente rationis, nec per se sed quatenus Divina
attributa, immensitatem, aeternitatem, operationem aut substantia
rum creatarum vim involvunt, vera et realia esse. Hinc jam con
sequitur vacuum in loco temporeque non dari, motum autem a vi
sequestratum seu quatenus in eo non nisi notiones Geometricae,
magnitudo, figura et horum variatio considerantur, revera nihil aliud
esse quam mutationem situs, adeoque motum quoad phae
nomena in mero respectu consistere, quod etiam Car-
tesius agnovit, cum translationem ex vicinia unilis corporis in vi
ciniam alterius definivit. Sed in consequentiis deducendis oblitus
est suae definitionis, regulasque motuum constituit, quasi reale
quiddam esset motus et absolutum. Sic igitur habendum est, si
corpora quotcunque sint in motu, ex phaenomenis non posse col
ligi in quo eorum sit motus absolutus determinatus vel quies, sed
cuilibet ex iis assumto/posse attribui quietem ut tamen eadem
phaenomena prodeant. Hinc consequitur (quod Cartesius non ani
madvertit), aequivalentiam Hypothesium nec per corpo*
rum inter se concursus mutari^ adeoque tales motuum re
gulas esse assignandas, ut natura motus respectiva maneat salva,
nec ex eventu post concursum divinari possit per phaenomena, ubi
ante concursum fuerit quies aut determinatus motus absolutus.
Unde minime quadrat Cartesii regula, qua vult corpus quiescens