Scientiae quam novam appellare ausim tentamenta quaedam,
SERENISSIME DUX, in regia vestra relinquo, insignium quos habes
in his aliisque literis virorum judicio si videbitur publicanda.
Caeterum nemini majore jure si quid in bis est boni, quam ei
Principi debebatur, qui haeredilario jure a divis majoribus non
populorum magis quam scientiarum curam possessionemque acce
pit, et summo judicio ac splendore tantum decus tuetur. Tuae
familiae Europa translatam ad Italos Graeciam et cunabula debet
renascentium literarum. Sed tanto beneficio contenti non fuistis.
Majus aliquid a vobis orbi datum est, veritates scilicet inauditae
seculis, per quas in rerum arcana admissi sumus. Vobis enim
faventibus nata, vestra cura suscepta atque educata sunt immor
talia Galilaei monumenta, quae inscripta coelo Medicea nomina per
petuo posteritatis consensu loquentur. Vobis natura divites sinus
aperuit, et nova sidera atque inexpectatam Mundi faciem osten
dit. In vestra ditione nova Motuum doctrina effulsit, unde pen
dulorum auxilia ad tempora metienda et spatia locorum dijudicanda
tanto fructu prodiere. Hoc vere dignum Principe est beneficentia
ampliare limites suos, et meritis late patentibus genus humanum
complecti. Ad me vero nunc privatim agnoscendi publici debiti
gratitudo pertinet in limine operis, quod prosequitur coepta Ga
lilaei. Ille fundamenta jecit, nos parietes quosdam erigimus;
erunt qui caeterea absolvant et fastigia paulatim imponant. Ille
quidem Motuum accelerationem a gravitate profectam in lucem
protulit, nos initiis illis adjuti invenimus veram potentiae corpo
reae aestimandae rationem, unde jam generales quaedam rerum
leges sane admirabiles nascuntur, et parum cognita hactenus cor
poris ac motus natura magis magisque patet, magno etiam ad
pietatem fructu. Nunc sese paulatim aperit incredibile C onditoris