368
SECTIO d HARTA.
DE VELOCITATE DIFFORMI.
Caput I.
Ue Tractu seu spatio per inotuin absoluto.
Definitio 1. Tractus ipsius mobilis vel spatium
absolutum sive percursum, est factum ex viis singu
lorum mobilis punctorum simul descriptis, in mo
bile ordinatim ductis.
Ut si mobilis cujusque punctum ponatur gravitatem specificam
accipere proportionalem viae, pondus totius mobilis erit ut summa
omnium viarum in mobile ordinatim ductarum, hoc est, ut spatium
percursum seu tractus. Ita si (lig. 101) recta AB angulo ad
iB 3 D recto moveatur ex jAjB in 3 A 3 B, spatium motu dimensum
seu tractus est rectangulum iA 3 B; et idem hoc loco est spatium
motu designatum seu vestigium motus. Sed si rectangulum pla
num ABCD intra rectas jAjD, iBjC continuatas motum transfera
tur ex jAjB^iD in jAjBjCaD, vestigium motus seu via sim
plex est rectangulum planum 1 A 3 C; via autem plena seu tractus
est facium ex rectángulo ABCD ducto in rectam jA 3 A aequalem lineae
motus seu viae vel tractus cujusque puncti (in punctis enim coin-
cidunt semper via et tractus), hoc est ut rectangulum solidum
ACE (tig. 102) cujus basis est rectangulum planum ABCD, altitudo
vero AE aequalis ipsi jA 3 A, vel etiam parallelepipedum; nam ad
tractus quantitatem aestimandam nihil interest, quo angulo appli
cetur via puncti ad mobile; modo enim in omnibus tractibus inter
se comparandis idem observetur angulus, eadem manet proportio;
praestat tamen constanter uti angulo recto. Quodsi diversa mo
bilis puncta diversae magnitudinis lineas describunt, etiam tractus
inveniri possunt; ut si (fig. 103) radius LM agatur circa centrum
L, nec plus una circulatione absolvat, tractus erit ut ipse sector
descriptus LMN, qui simul est via radii LM. Sed si recta AB in
radio moto peculiariter moveatur recedens a centro, ita ut dum
transit ab jAjB in iCCi/9, simul hinc transeat in 2 A 2 B, via est
quadrilineum ,A,B 2 B 3 B 3 A 2 A 1 A. Sed tractus seu summa viarum
omnium punctorum, huic viae non est proportionalis. Quatenus
autem motus fit in parallelis, vel saltem quatenus motus in paral-