166
(G;UVRES DE FERMAT. — I PARTIE.
Quia tamen ssepius curvatura mutatur, ut in conchoide Nicomedea,
quas pertinet ad priorem casum, et in omnibus speciebus curve Domini
de Roberval (primà exceptà) qu: pertinet ad secundum, ut perfecte
curva possit delineari, investiganda sunt ex arte puncta inflexionum,
in quibus curvatura ex convexa fit concava vel contra : cui negotio ele-
ganter inservit doctrina de maximis et minimis, hoc premisso lem-
mate generali :
Esto, in sequenti figura ( fig. 105) (*), curea AHFG, cujus cureatura
in. puncto H, verbi gratia, mutetur. Ducatur tangens HB, applicata HC.
Angulus HBC erit minimus omnium quos tangentes cum axe ACD, sive
infra, siee supra punctum MH, efficiunt, ut facile est demonstrare.
sumatur enim, supra H punctum, punctum M; tangens occurret axi
inter À et B, ut in N : igitur angulus ad N major erit angulo ad B. Simi-
liter, si infra punctum H sumatur punctum F, punctum D, in quo con-
currit tangens FD eum axe, erit inferius puncto B, et tangens DF
occurret tangenti BH ad partes F et H : igitur angulus ad D erit major
angulo ad B.
Casus omnes non persequimur, sed modum tantum investigandi
indicamus, quum ceurvarum forms infinitas species exhibeant.
Ut igitur, verbi gratia, in exposito diagrammate, punctum H inve-
(1) La figure manque dans les aria.