OBSERVATIONES DOMINI PETRI. DE. FERMAT.
| (p. 54).
( Ad definitionem VI Cl. Gasparis Bacheti Porismatum Libr. III. )
A duobus quibuseumque numeris formari dieitur triangulum rectangulum, quum ex
aggregato et ex intervallo quadratorum ab ipsis et ex duplo plani sub ipsis numeris con-
tenti constant latera trianguli.
A tribus numeris in proportione arithmetica possumus formare
triangulum, si seeundum hane definitionem sextam formemus illud
a medio et differentia. Nam solidum sub tribus ductum in differen-
tiam faciet aream dicti trianguli, atque ideo, si differentia sit unitas,
solidum sub tribus erit area trianguli.
I (p. 65).
(Ad question. VIII Diophanti Alexandrini Arithmeticorum Libr. II.)
Propositum quadratum dividere in duos quadratos.
Cubum autem-in duos cubos, aut quadratoquadratum in duos qua-
dratoquadratos, et generaliter nullam in infinitum ultra quadratum
potestatem in duas ejusdem nominis fas est dividere : cujus rei
demonstrationem mirabilem sane detexi. Hanc marginis exiguitas non
caperet.
III (». 65).
(Ad quastion. X Libr. II.)
Datum numerum, qui ex duobus componitur quadratis, in alios — duos — quadratos
partiri.
Num vero numerum ex duobus cubis compositum dividere poterimus
in alios duos cubos? Hzc quzestio difficilis sane nec Bacheto aut Vietie