Full text: Oeuvres mathématiques diverses (Tome 1)

DÉDICACE DES VARIA. 
351 
Geometrie curvas rectis :equare, cujus rei specimen exhibet hic edita 
dissertatio. Superavit tamen omnes obices tua Celsitudo, tibique fidum 
in mediis tempestatibus portum condere potuisti, et egregiis plerisque 
scriptoribus quos tuarum fama virtutum ad Padere fontes allicit, ubi 
venam quovis latice puriorem naneiscuntur, ubi te praeunte citiüs 
discunt quo properandum sit, quàm si studiis in umbra educatis anxie 
semotos calles investigarent. Longum scilicet iter est per przecepta, 
breve per exempla, brevissimum per exempla Prineipis viri, quem 
etiam avia peragrantem loca plurimi libenter sequi conantur; sed pau- 
cissimi sunt qui tuis Inhzrere vestigiis queant; et dum optas 
Voce ciere viros, Pheebumque accendere cantu, 
vocis tuse suavitas tuis non mediocriter votis obstat. Deterret nimirum 
qui sie hortatur; silere docet, qui tam docte loquitur. Id ego experior 
quoties opera tua pervolvo, qus mihi licet ignoto et immerenti mittere 
voluisti : illa semper, adulationis expers, cujus causas procul habeo, 
mirari simul et laudare gaudeo qu: vix quisquam imitari posse con- 
fidat. Monumentis enim Paderbornensibus, qux tam munifice restau- 
rans tam eleganter celebras, monumentum longe? perennius exegisti : 
si Quinctilii Vari, cujus cladem cedro dignis carminibus memoras, 
Legiones Rom: reddi nequeunt, at saltem tui sermonis illecebris et 
venustate Var! vel Augusti seculum ei reddere videris, Virgiliumque 
simul et Horatium ac utriusque presidium et decus referre. Augura- 
batur olim lepidus Vates non defuturos Marones, quandiu sint Mzece- 
nates, sed quidquid preclarum in Mzecenate et Marone fuit, in eodem 
pectore reperiri posse nemo speraverat, sive quod nimia copia Poetas 
inopes et steriles plerunque reddit (unde Theocritus * Diophanto fate- 
tur artes excitari paupertate, quam laboris magistram vocat) sive quod 
alienis carminibus ei non opus est qui suis satis oblectari potest, ut 
adoptivos liberos qusrere non solet eui natura legitimam sobolem 
dedit. Verüm in te, Celsissime Princeps, collecta non sine stupore cer- 
* [dvl. 16.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.