PRÉFACE DES VARIA.
3o
[V
PREFACE DES VARIA OPERA.
Me) m
Enuprro Lgcronr.
Non te latet, Erudite Lector, opera Mathematica prsefatione vix indi-
gere : nam ut Paralogismi culpam frustrà longo sermone Geometra
deprecari vellet, aut pro. vera demonstratione falsam obtrudere; ita
non opus est assensum solid: rationis viribus debitum suppliciter
efflagitare, quem adversarius videns sciensque, licet valde reluctans,
denegare non possit. Pretereà supervacaneum foret laudes Mathe-
matum fuse celebrare, cüm hanc spartam tot egregij scriptores ador-
nandam jampridem susceperint. Quis enim nescit Geometriam et
uberes illius fructus ad ecelum evehi à Platone, qui non solüm eam
divinitis human: menti insitam, sed etiam ab ipso numine excoli
putavit? nonne merito Mathesis à Philone vocata fuit liberalium artium
metropolis, quas, ubi desit illa, luminibus, et veluti manibus orbatas
esse liquet? Unde à vero non aberrat qui ut manum instrumentum
ante instrumenta, sic et Mathesin diei posse credit artem ante alias
artes, cum illius terrà marique, et bello ut pace, tam evidens utilitas
sit; quod unus instar omnium docuit olim Archimedes, dum infirmus
corpore sed invietus ingenio senex, obsidionis Syracusans pars
maxima, patrize vis summa fuit, Briareus et Centimanus à Romanis ap-
pellatus : quamobrem admiratione perculsum Marcellum licet hostem
ab eo tot damnis affectum ei tamen inimicum esse noluisse Livius tra-
dit, sed propinquis inquisitis honori przesidioque nomen, ac memoriam
tanti viri fuisse. Mathematicas deinde disciplinas ansas Philosophis