ia, 1883). —
) p. 51— 67.
ürttemberg.
hwübischen
XII (1891)
| Ellwangen
um addita-
)rüderungs-
diktiner- u.
irttemberg.
', Knonau
i. II. 97sqQ.
eine Grün-
ien Campo
Altertums-
43—66. —
. P. Weber
left 3/4. —
1105 (Diss.
«4 XI-821;
atholischen
udien über
g.-Bd. VII
per Klóster
stitutionen
seinen Be-
- Gebhard
XV Jahrh.
6. — Paul
| f. Landes-
n Münster
chátze der
rdens N. F.
Mittelalter
3ale (Augs-
chichte der
4) 25— 62.
jlleren Elbe
— Albert
en zur po-
"tstag dar-
terkirchen
12—32. —-
— Albert
: Abhand-
ter Hirsau
ischen Be-
er Hirsaus
scher Ein-
31) 1— 965.
jahrshefte
Hirsau 119
Monasterium s. Aurelii cr. a. 830 primum fundatum esse in codice Hirsaug.
traditur (Mon. Germ. Ser. XIV 255; Schneider l. c. p. 7). Nothingum enim ep.
quendam Vercellensem, Erlafridi comitis filium, s. Aurelii ossa in hunc locum
transtulisse et quibusdam bonis donatis ecclesiam ibidem construxisse in
codice iam memorato scriptum invenimus. At quae Trithemius fabulatur Ot-
garium praesulem Moguntinum vice domini papae Gregorii IV donationem
Erlafridi comitis communivisse (Ann. Hirsaug. p. 7), hoc loco praetermittimus.
Postea vero deficientibus monachis in eorum locum elericos substitutos, posses-
siones ecclesiae paulatim distractas, privilegia monasterio a principibus data di-
rupta, castellum Calwa in ipso ecclesiae fundo esse constructum in eodem codice
Hirsaug. legimus. Sunt qui dubitent de fide huius narrationis, quae saec. XII
demum conscripta est. In privilegio Gregorii VII papae (.3) monasterium Hirsaug.
,a8 progenitoribus antiquitus constructum'! esse commemoratur (cf. A. Brack-
mann Die Anfánge von Hirsau p. 217; Fr. Lutz Die erste Klostergründung in
Hirsau p. 57). Adalbertus comes de Calwa a. 1059, precibus Leonis IX papae
commotus (n. *7), ecclesiam s. Aurelii reaedificare coepit, quae a. 1071 ab Hein-
rico Spiren. ep. dedicata est (Mon. Germ. Ser. XIV 255; Schneider p. 8). Iam
&. 1065 primus abbas Fridericus cum aliquibus monachis e monasterio Solitario-
rum ( Einsiedeln) advenerat; cui a. 1069 deposito Wilhelmus, monachus s. Em-
merani Ratisbon., successit (Mon. Germ. Ser. XIV 255 sq.; Schneider p. 8 sq.).
Anno 1075 Adalbertus comes monasterium beato Petro tradidit (". 3); legimus
quoque in Albini et Cencii Libro censuum S. R. E. (ed. Fabre-Duchesne II
122; I 159):
Monasterium in Hirsaugia I marabutinum.
Anno 1077 oct.—1078 iul. Bernardus Massilien. abbas, apost. sedis le-
gatus, in coenobio totum fere annum difficultate itineris inhibitus remansit et
Wilhelmo abbati consilium dedit, ut ad reformandam disciplinam auxilium fratrum
Cluniacensium peteret (cf. Constit. monachorum Hirsaug. ed. Migne CL 927 sq.
et Bertholdi Annales in Mon. Germ. Scr. V 298; de re et tempore cf. O. Schumann
Die pápstl. Legaten in Deutschland z. Zeit Heinr. IV u. Heinr. V p. 41. 187 et
A. Brackmann Die Anfánge von Hirsau p. 227 sq.). Itaque a. 1079: monasterium
a Wilhelmo abbate secundum consuetudines Cluniacensium fratrum reformatum
est. De regula ab eodem Wilhelmo monachis imposita (ed. Migne CL 925—1146)
conferant lectores, quae disseruerunt A. Helmsdórfer l. c.; P. Giseke Die Aus-
breitung der Hirsauer Regel; Hauck ?:* III 868 sq. Quam regulam inde ad per-
multa alia monasteria translatam esse nemo ignorat. Gregorio VII et Heinrico IV
dissentientibus monasterium parti curiae favebat et libertatem suam defendere
studebat. De diplomate spurio Heinrici IV (St. 2785) hoc tempore confecto
cf. A. Brackmann Die Anfünge von Hirsau; aliter censet H. Zatschek Mitteil.
d. ósterr. Inst. f. Gesch. XLIII (1929) 428—430. Anno 1082 novum mo-
nasterium in altera ripa Nagoldi rivi situm inceptum, a. 1091 in honorem s.
Petri e& Pauli dedicatum est. Advocatiam tenebant comites de Calw, a. 1215
autem quorundam praediorum advocatus erat Fridericus II imp. (Bóhmer-Ficker
Reg. n. 808). Monasterium saec. XV Bursfeldensi congregationi unitum inter