sterii Sco-
"rithemius
ken LXI,
taatsarchiv
april. 7
g eiusque
i6 regulam
um ipsum,
episcopatu
le generali
jates; con-
Subscer. 16
rari, 7 id.
rum a. 1454
iransswmpto
hem Opera
U ssermamnn
von Unter-
Jellense
Istadii 1551)
'indel. 1662)
is Praemon-
itio de ortu
nia (Wirce-
jundschuh
801) 235. —
s im Rhein-
ein II (1856)
Vereins von
,Stándigen"
hiv des hist.
)98. — Leo
28—1802 in:
zburg 1928)
Oberzell 195
Norberto Magdeburgensi archiepiscopo a. 1126 april. Roma reverso et in
civitate Wirciburgensi commorante contigit, ut Ioannes, canonicus ecclesiae cathe-
dralis, et Henricus frater eius — fortasse etiam alter frater Ioannis (cf. chartam
Heroldi ep. a. 1170, ed. Kestler l. c. p. 125) — ,,se et sua per manus hominis Dei Deo
redderent, de quorum possessionibus prope civitatem ecclesia aedificata esse dinos-
citur, quae Cella nomine divinis cultibus claret/ (cf. Vitam Norberti c. 15, ed.
Mon. Germ. Ser. XII 690). Embrico ep. Wirciburgen. a. 1128 eisdem fratribus
fundum ad aedificandum oratorium b. Michaelis archangeli cum claustro, videlicet
fundum parrochialis ecclesiae, confirmavit (cf. chartam Embriconis ed. Ussermann
Cod. prob. p. 31 n. 30; cf. etiam Annal. Herbipolen. ad a. 1128, ed. Mon. Germ.
Scr. XVI 2). Erectum est igitur ,,Cellense cenobium in loco, ubi primitus parrochia
Sita erat, parrochiali ecclesia funditus eversa et in vicino loco reaedificata'' (cf.
chartam Heroldi ep. a. 1170, ed. Kestler l. c. p. 125). Ioannes primus factus est
coenobii praepositus. Innocentius II a. 1133 feb. 20 ordinem canonicum secundum
b. Augustini regulam ,,Norberti Magdeburgen. archiep. annitente studio* inibi
institutum sanxit (». 7). Konradus III a. 1146 (St. 3523), Fridericus I a. 1172
(St. 4140; de quo diplomate cf. Ficker Beitr. z. Urkundenlehre I 130 sq. et
passim; II 77sq. et passim; cf. quoque St. 4037) privilegia concesserunt
ecclesiae b. archangeli Michahelis, tunc vero temporis iam s. Mariae dedicatae.
Leonardus abbas a. 1628 ab Urbano VIII usum mitrae pontificaliumque impetravit
(cf. Ussermann 1l. c. p. 392). Suppressum est monasterium a. 1803 (cf. Kestler
E p. 129).
Iuxta virorum monasterium alterum sanctimonialium erat in Cella. Confirma-
vit enim Lucius III (n. 5) fratribus s. Mariae virg. in Cella ,,locum ipsum, in quo
praelibatum monasterium constructum est, cum adiacenti sanctimonalium cella*'.
Utrum vera sint, quae refert Cantler, puellarum coenobium sub Paradisi nomine
coepisse in Superiori Dei Cella a. 1130 necne, nescimus. Anno cr. 1260 remotum est
et suo loco conditum nomen Inferioris Cellae (cf. Lang Regesta III 143) seu Domi-
narum obtinuit. Quo de coenobio cf. Hugo Sacri et canonici ord. Praemon-
straten. Annales I (Nancei 1734) 502—508; Ussermann Episcopatus Wirceburg.
p. 394—396; (J. B.) Kestler Geschichts-Abriü des vormaligen Frauenklosters
Unter-Zell in: Archiv d. hist. Vereins von Unterfranken X (1850) 87—104;
J. B. Kestler Nachtrag zur Geschichte des Frauenklosters Unterzell ibid. XIII 3
(1855) 116—138.
Archivi pars, scil. diplomata anteriora anno 1400, nunc in archivo
Monacensi, pars altera, scil. diplomata et copiaria, in archivo Wirciburgensi adser-
vantur (cf. Contzen in Archival. Zeitschrift VIII, 1883, 61); alia alibi custodiuntur
(cf. Neudegger ibid. N. F. XII, 1905, 189). — Bibliotheca monasterii in bib-
liothecam Universitatis Wirciburgensis translata est (cf. Lóffler Deutsche Kloster-
bibliotheken ? p. 84).
À — Orig. München Hauptstaatsarchiv.
C — Chartarium monasterii, chart. saec. XVII in., Würzburg Staatsarchiv Stand-
buch 262e.