34 Strafburg
Quae in testamento q. d. s. Odiliae quaeque in spurio Ludowici Pii diplo-
mate 23.837 (Bóhmer-Mühlbacher Reg. ? 1391 n. 965; cf. Pfister Le duché p. 73sq.)
de initiis monasterii referuntur, sumpta sunt ex eis, quae in Vita s. Odiliae leguntur.
Certe monasterium iam saec. VIII existebat (cf. chartam donationis a. 783 iul. 13,
ed. Wagner p. 72; cf. praeterea Hauck ?:* II 822; Wagner p. 52). Ludowicus
Pius a. 837 quandam auctoritatis praeceptionem (nunc deperditam) confirmavit,
quam pater eius Karolus M. erga monasterium Hohenbure, quod in honore ge-
netricis d. Jesu Christi et b. Petri principis apostolorum constat esse dedicatum, tui-
tionis immunitatisque gratia fieri iusserat (Bóhmer-Mühlbacher Reg.? I 391 n. 964).
Temporibus, quibus Heinricus II inferiori monasterio (AN?edermünster) diploma
concessit, superiori praeerat Odilia, filia comitis Hermanni, propinqua Bru-
nonis Leucorum ep. (Kraus I 232; Pfister p. 69), qui a. 1045 monasterium
Hohenburch in honore b. Mariae virg. dedicavit (v. Annales Marbacenses, ed.
Bloch in Script. rer. Germ. p. 28). Idem Bruno postea, cum dignitatem summi
pontificis (Leo IX) accepisset, abbatiam visitavit et privilegium concessit (v. sub
n. T1). Fridericus dux, pater Friderici imp., possessiones ecclesiae disturbavit.
Ecclesia paene destructa remansit usque ad tempus Friderici imp. (cf. Wagner
p. 58), qui ecclesiae cr. a. 1153 (v. Meister p. 47) restauratae praefecit Relint
abbatissam, quae b. Augustini regulam introduxit (cf. Wagner p. 60). Successit
Relindi Luchardis, Luchardi Herrat abbatissa praeclarissima (m. 2; cf. Pfister
l.c. p. 167—172). Quae, coenobiorum in loco s. Gorgonii (St. Gorgon; v. infra)
et Truttenhausen (v. infra) fundatrix, gloriam monasterii ad summum attulit
culmen (v. Kraus I 232; Meister p. 48; Pfister p. 89—102; Ch. Schmitt
p. 13—22). Advocatiam tenebant duces de Staufen. Inde a s. XIII abbatissa
inter principes imperii enumerabatur (v. Meister p. 51); eodem saeculo maxima
inter abbatissas Hohenburgenses et monasterii inferioris erat controversia de
iuribus et bonis monasteriorum, praesertim de curia et ecclesia in Ehenheim su-
periori sita, quae saec. XIV demum sopita est. Anno 1546 coenobium combustum
et desertum est, bona autem in potestatem episcopi Argentinen. transierunt.
Anno 1648 a fratribus ord. Praemonstr. restitutum est. Bona monasterii a. 1853
ab episcopis Árgentinen. requisita sunt (cf. Kraus l. c.).
Archivi documenta, quae supersunt, adservantur in tabulario Argentinen.
De privilegiis Ludowici Pii, Heinrici II et de duobus Friderici I diplomatibus v.
Bóhmer-Mühlbacher Reg.?I 883; Mon. Germ. Dipl. III 731; St. 4294; Scheffer-
Boichorst in Mitt. d. Inst. f. ósterr. Gesch. TX (1888) 211 sq.; de privilegiis summo-
rum pontificum inde ab a. 1246 usque ad a. 1364 concessis v. Pfister l. c. p. 172—178.
— Bibliothecam cum praeclarissimo illo codice Herradis, qui ,, Hortus deliciarum"
intitulatur (cf. Manitius Gesch. d. latein. Lit. d. Mittelalters III, München 1931,
1010—1014), incendio bibliothecae Argentinen. a. 1870 periisse satis notum est.
A — Or. Strassburg Arch. départ.
14 Toul 1050 dec. 17
Leo IX ecclesiae Dei gen. Mariae, ubi requiescit corpus s. virginis Odiliae q. d.
Hohenburch et per eam sanctimonialibus perpetuo inibi famulaturis: refert se,
cum Alsatia
parentum s
quod templi
bona expre:
brandis; co
liberam abk
a solis spiri
cernit, ne qu
pergat; ana
Hohenburge
ut ipsi ebdo
tantibus no|
sedis canc.
4A. [A1
V instr. p. 4
— Migne CX
subs. dipl. VI.
Grandidier H
219sq. Exc. -
&
ut bone
derentu
erat ac
(v. Altd
2
Lucius III
confirmat i
abbatissa d
dem ecclesi:
v
à
Lucius III
quae eis ab
pituli data s
V
4
Lucius III
fundatione ]
altare in Tru
hausen.