96 Augsburg
Manegoldus nobilis de Werda (de quo cf. Steichele III 693$8q.) hoe
monasterium sanctimonialium in ,,petra q. d. Manegoldstein'/ fundavit in
honorem portionis s. Crucis, quae ei ab autocratore Constantinopolitano
nomine Romanos dono data erat, cum ad eum a Conrado II imperatore missus
esset (a.1028—1029; cf. Bresslau Jahrbücher Konrads IT. t.I 2718q.;
Steindorff Jahrbücher Heinrichs III. t. I 13$8q.; v. infra n. 1). Anno 1049
Leo IX, a Mogontina synodo (de qua cf. Steindorff Jahrbücher II 93 —101)
Romam rediens, templum 8$. Crucis consecravit. Hae oeeasione Manegoldus
monasterium Romanae ecclesiae tradidit, rogans a papa, ut Gunderadam,
filiam suam, abbatissam loci ordinaret. Quod papa fecit instituitque
simul Manegoldum heredesque eius advocatos monasterii (v. n. 1), sub
pensione annua apostolieae sedi in quadragesimali tempore solvenda, id
est anagolagio sive fanone, stola cum auro, manipulo et cingulo. Postea
lilius Manegoldi, Manegoldus LI, ab apost. sede licentiam obtinuit, ut mona-
sterium ad alia loea transferretur, ,,3c per hoc iuxta ipsum castrum suum
in planitie terrae fundavit ecelesiam'', sanctimoniales in ea collocans. Quibus
religione et numero decrescentibus Manegoldus III eum licentia Paschalis II
(v. n. *3) amovit sanctimoniales eisque monachos substituit, qui ex mandato
papae (v.n. *4) à Gebhardo Constantiensi ep. de cella s. Blasii assumpti
sunt. Quibus Innocentius II regulam et iura confirmavit (v. n. 5), sta-
tuens de censu unius aurei singulis annis Lateranensi palatio persolvendo.
De quo legimus in Albini et Cencii Libro censuum S. R. E. (ed. Fabre-
Duchesne II 120;I 177; 162):
,,/celesia s. Orueis morabutinum I*'
et iterum
,Monasterium in Werdhe morabutinum I* et
,Monasterium de Werda aureum unum*'.
Familia fundatorum paulo ante a. 1156 exstincta, advocatia monasterii ad
comitem palatinum translata est (Steichele IIT 199 n. 1), sed iam a. 1167
ad Fridericum I imp. transiit, qui eam cum aliis bonis in Suevia sitis emit
(Ottonis Frisingen. Continuatio Sanblasiana c. 21, Mon. Germ. Ser. XX 314).
Anno 1802 monasterium principibus de Oettingen-Wallerstein traditum,
4. 1802/3 suppressum est.
Archivi pars quaedam a. 1546 deleta est (Steichele III 863); quae su-
perest pars, et in tabulario Wallersteinensi et in tabulario Monacensi ad-
servatur. Rotulus reddituum saec. XIII exstat in cod. lat. 2617 bibliothecae
Monacen. (Aldersbae. n.87) (ed. Steichele in Archiv für die Geschichte
des Bisthums Augsburg II (1859) 416 —432), repertorium a. 1792 in tabu-
lario Monacensi (Lit. n. 11). Custodiebatur quoque in archivo monasterii
privilegium Conradi II regis Manegoldo comiti concessum, quod nune in
tabulario civitatis Werdensis (Donauwórth Stadtarchiv) adservatur (v. Mon.
Germ. Dipl. IV 436). De diplomate Friderici I Friderico comiti palatino
coneesso v. St. 3749. — Bibliotheca apud principes de Óttingen-Wallerstein
in oppido Maihinegen adservatur.