St. Stephan — Petershausen
St. Stephan
Ecclesia collegiata s. Stephani in civitate Constantiensi
Gabr. Bucelinus Constantia Rhenana I. — Petrus Suevia eccl. p. 245. — Austria
sacra 187. — Hirsching Stifts- und Closter-Lexicon p.893. — Jos. Eiselein Gesch. der
Stadt Konstanz 207sq. — J. Marmor. Topographie der Stadt Konstanz p. 281—284. — Die
Kunstdenkmáler des Grofiherzogtums Baden I 97 —101. — C. Beyerle Geschichte des Chor-
stifts St. Johann in Konstanz in: Freiburger Diózesanarchiv NF. IV (1903) 6sq. et passim. —
E. Baumgartner Geschichte u. Recht des Archidiakonats der oberrheinischen "Bistümer
p. 22sq. — Hauck ?:* IT 820.
Eeeclesia s. Stephani extra muros civitatis constructa iam in Vita
8. Galli c. 25 (Mon. Germ. Ser. rer. Meroving. IV 270), deinde in charta
Ludovici regis a. 854 iul. 22 (BM. ? n. 1409) commemoratur. Historio-
graphi Constantienses narrant, Salomonem III ecclesiam in territorio suo
Sulmonsaeh ad lacum Acronianum prope Rorschach oppidum fundatam
in ipsam urbem Constantiensem ad ecclesiam s. Nieolai transtulisse; quod
vero fabulosum esse videtur. Certe saec. XII Udalricus ep. (1111— 27)
ecclesiam renovavit et denuo consecravit (cf. Die Kunstdenkmáàler ete. I 98).
Anno 1125 nov. 27 Honorius II ecclesiae Creuzlingensi concambium
confirmavit, quod fratres illius ecclesiae cum canonicis maioris eccl. s. Mariae
Constantien. et cum canonicis s. Stephani, Ódalrici Constantien. ep. assensu,
fecerunt. Praepositus e canonicis eeclesiae cathedralis eligebatur (Beyerle
l. e. p. 46). Ipsa ecclesia inter possessiones, quas Fridericus I (St. 3730)
aliique episcopis Constantiensibus confirmaverunt, recensetur.
Archivum adservatur in tabulario Karlsruhensi; ibidemque chartu-
larium $8aec. XV in. (Kopialbueh n. 585).
B — Cop. Karlsruhe Generallandesarchiv.
1 Laterano 1159 ian. 29
Hadrianus IV Folenando praeposito eccl. b. Stephani, quae in Constan-
tiensi civitate sita est etc.: suscipit ecclesiam sub apost. protectione et con-
firmat possessiones propriis expressas vocabulis et sepulturam; statuit, ne
ullus ibidem nisi ex canonicis sacerdos plebanus substituatur; decernit, quia
facultates ecclesiae non magnae dicuntur existere, eam numero novem
canonicorum et uno praeposito contentam esse; concedit liberam praepositi
electionem. — Effectum iusta. Ego Adrianus ete. Subscr. 11 card. Dat. Lat.
p. m. Rolandi S. R. E. presb. card. et canc., 4 kal. feb., ind. 7, inc. d. a. 1158,
pont. v. d. Adriani pp. IIII a. 5.
B. s. XII. [B transs. a. 1281, apogr. s. XVIII et B s. XVIII]. — Edd. Neugart Cod.
dipl. Alem. II 91 ex Mureri Theatro ex B — Migne CLXX XVIII 1611 n. 239. Wirtemb. Urkb.
II 119 n. 365 ex B. Thurg. Urkb. II 171 n. 44 ex B. — Regg. Dümgé Reg. 48. Günther Uvkb.
der Stadt Rottweil (Württemb. Geschichtsqu. III) p. 2 n. 7. J. 7104. JL. 10539.
Petershausen
Monasterium s, Gregorii papae q. d. Petrishusa sive in Petri
domo. Petrusiense coenobium
Vita s. Gebehardi ep. Constantien. in Suevia auctore monacho Petrishusano saec. XII
(edd. Canisius Ant. lectionis VI (1604) 475sq. — Pistorius Rer. Germ. Script. VI 648sq., —
Canisius-Basnage IV (1725) 820sq., — Pistorius-Struve Rer. Germ. Scr. III 722sq. —