444 Appendicis Harmonicorum
concinna dividatur et quaelibet denominetur a numero concinnorum, quae
recipit unitate aucta, quia pro intervallis terminos unitate plures numeramus.
His , inquis, consideratis more geometrico. 0 geometrae concurrite, in
quirite, si quisquam e vestro numero sit, qui praecedentem Roberti orationem
intelligat. Patet , minora intervalla esse simplicia. Nec hoc patet ex tuis
considerationibus, nec ego negavi unquam, partem formalem esse simplicio
rem toto suo, sed hoc docui: simplices has partes, quas concinna dicimus,
ortu posteriores esse consonantiis ipsis, ita ut consonantiae, causa quidem
suae quantitatis, non causa qualitatis, in illa concinna natura duce dissolvan
tur seu distinguantur. ■ so )
Quid ego nunc dicam de sequentibus, ubi videri dicis, hanc esse ratio
nem meam productionis concinnorum a consonis, quod scilicet cubum agnos
cam primigenium, idque libro V. An est ulla magis iniqua perversio ver
borum, scopi, methodi? Quid cubo cum ortu concinnorum? Quid libro
meo V, ubi musicam in coelos induco, cum libro III, ubi musicam ex suis
principiis gigno? Omnino, Roberte, tibi quis credat methodum, si quis me
thodum bene curatam velit? Quae igitur tu contra rationem hanc falso mihi
tributam disputas, ea transmitto aliis excutienda, quippe iis mihi neque seri
tur neque metitur.
Sequitur linea 15. ex puro, ut ais, naturae fonte longissimus inductionis
rivus per tres paginas, cujus exitus pag. 24: fieri in consonantiis progressio
nem a minori ad majus, non a majori ad minus.
Ut igitur a conclusione prius incipiam, velim te meminisse, Roberte, me
hoc, quod tu concludis, neque negasse neque affirmasse; sed hoc dico, con
sonantias, quantitatem majorem, definiri prius, concinna intervalla, ut quan
titates minores, definiri posterius, scilicet per ipsarum consonantiarum inter
se comparationem. Definiri autem hoc loco est idem, quod induere certam
qualitatem, quae sit jucunditatis in auditu causa. Jam tua illa ratiocinatio
non refertur ad qualitates hasce, sed ad hoc solum: si duae chordae sint
aequaliter tensae earumque altera sonet invariabili sono, reliqua inter pulsan
dum successive minuatur (quod est na&og quantitativum), tunc quidem, his
positis, verum est, transiri omnia minima intervalla concinna, priusquam ve
niatur ad tertiam minorem, quae est minima consonantiarum. At si casum
fingere licet, fingam ego contrarium: neque enim minus poterit altera chor
darum sonantium etiam augeri successive, initio facto a puncto, chordae ter
mino; quo posito sequetur, ut minimum concinnorum ultimo omnium con
ficiatur. Neque tamen interest, neque hic neque illic, quid his positis casibus
primo, quid ultimo existat, sed quodnam eorum, quae existunt, ab auribus
approbetur seu ut concinnum seu ut consonum, hoc interest. Hoc etiam
interest, ut quaeramus, quam ob causam aures ut concinna approbent ex in
tervallis ordine emergentibus illa potissimum quam ista, et qua de causa;
num ob consonorum comparationem, seu quia sunt excessus consonorum ma
jorum supra consona minora, ut ego dico, an ob causas aliquas, quae sunt
antiquiores ipsis consonis, quas te nondum invenisse certum est.
Jam quod inductionem ipsam attinet de sonis, etsi multum tu tenebra
rum et locutionum ambiguarum ingeris, illud tamen passim ex iis elucet pul
chrum et consideratione dignum problema, quae sit natura sonorum in genere,
quid sonus, quae causa acuminis et gravitatis per omnes sonantium formas.
Materia disceptationis est physica, pertinens ad libellum Aristotelis de Audi-
bilibus adque cognatas ejus problematum sectiones. Hic multa essent in