J3& K H H
Attamen in terris spernor, mea sacra profanant
Conculcantque homines,exulat omnis honos.
Idque diu tuleram, donec pertaesa, parenti
Conquesta his brevibus, sum pudibunda,
Jovi.
Jupiter alme parens, nostro succurre dolori,
Exilium in terris, te patre nata fero.
Has licet includam, tamen hinc excludor ubi
que,
Ne tua sic spernar filia, perfer opem.
His dictis , tacui, & lacrimantia lumina tersi
Ille levat verbis ipemque fovere jubet.
Esto animo mea Nata bono, licet undique pul
sa es,
Qua terra australi torrida sole calet.
Non tamen experta es, Boreae quid frigora con
dant,
Forte tibi arctoo restat in orbe decus..
Hic tibi prospexi juvenem, cui sidera curae,
Per quem, crede, tuus restituetur honos;
Tantos amorque tui est, Patriam ut charosque
penates,
Nec tua non curet, deseruisse velit.
Ipse sed Arctoo suggesti pectora Regi,
Ne juvenem e Patria, cum volet, ire sinat;
Namque ibi decrevi (velut & mea sacra sub
Arcton
Intemerata manent) te quoque Nata coli.
Anne vides, oculis totum quae conspicis orbem,
Dania qua boreum spectat aquoia polum.
/
Prin-