H H H 139
Principium solidi quod habet, punctum velut
arctum
Angusto reserat Huaenula stricta freto:
Haec licet exigua est, tamen hinc tua gloria
crescet
Major & australis quam tulit orbis erit.
Sic me tum mccstam verbis solatur amicis
Jupiter & dictis pondus in este facit.
Nam mox Huaena struit, nostro de nomine
dictam,
Multa meis sacris quae capit apta, domum.
Organa constantur mihi qualia nulla vetustas,
Arte & sumptu adeo sunt operosa, dedit.
Talia non olim florens ¿Egypte parabas,
Astra tibi quamvis semper amccna micent.
Sive ea Tbymochares tibi seu struxit Hypar-
chus,
Auxerat hoc ingens seu Ptolemaeus opus,
Syria non similes, licet Albategnius illic
Hoc Aracensis agat, stravit in Astra vias
TamSyracusa altas neque struxit ad aethera scalas
Archimedis enim negligit ista labor.
Roma quidem mundi suerat caput, haud tamen
ausa est
Tanta vel auxiliis o Menelae tuis.
Rex licet Alphonsus Mauros, Arabes & Iberos
Junxit, ut immensis sumptibus astra notent,
Non tamen obtinuit, numeris ut sidera qua
drent,
Scilicet his mediis non fatis auctus erat.
Is