H H H 6z
Multos blanda Venus lepidis amentet ocellis,
Quos levis insani tcrquet amoris amor.
Alea sit jucunda aliis, depictaque charta,
Quos horas & opes perdere forte luber.
Nonnullis agitare feras, leporemque fugacem
Prendere veloci, sit sua cura, cane.
Sint, quibus egregium est agiles equitare ca
ballos,
Et premere in gyrum terga ferocis equi.
Pluraque delectent alios, si plura supersunt,
More suo ingenuis qure peragenda viris.
Scilicet his studiis virtus generoia probatur,
Nobile Nobilitas forte requirit opus.
Non equidem invideo, miieret magis ista
placere
His, quibus excellens debuit esse decus.
Est tamen his aliquando suus (concedimus) usus,
Corpus enim, fuerint si moderata, juvant.
Ipse quoque & quivis, cum sic fert tempus, &
ista
Possumus, exigua namque opus arte puto.
Et licet ipse etiam, genitus de gente Brahorum,
Nomen ab insigni Nobilitate traham:
Et licet antiquus materni sanguinis ordo
Bildorum celebrem me quoque stirpe ferat.
Nil tamen his moveor. Nam, quse non feci
mus ipsi,
Et genus & proavos, non ego nostra voco.
Aut mea mens ausis operum majoribus ardet,
In quibus excellens cernitur esse labor.
Und